Latin
ERVDITISSIMO VIRO VARIAQVE DOCTRINA
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 65
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm verò non adeò magna sit inter haec ambo diaphana differentia, atque inter Aërem &aquam, &successiuè, vbi se inuicem contingunt, minuatur, ita vt suprema Aëris portio Lunae Reuolutionibus contigua ferè nihil differat ab ipso aethere (nam Elementum ignis illic existere, vt Aristotelici fingunt, ipsa Experientia vel hac sola ratione improbat, cùm longè maior hinc fieret siderum Refractio, si per triplicia diaphana ad nos lumen eorum pertingeret) ideo etiam perexigua causatur Refractio, nisi quatenus à vaporibus in decliuiori situ augeatur, &quando eleuatiora apparent sidera, planè insensibilis redditur, nec in tantum excrescit, quantum praedicta Alhasen &Vitellionis ratiocinatio inducit. Illi enim Caelum è solida diaphana materia constare, longè diuersa ab ipso Aëre, opinabantur. Quòd Stellas fixas, suas mutare latitudines, idque proportionaliter, iuxta obliquitatis Eclipticae variationem, animaduertisti, admodum mihi placet. Nam &ego dudum tale quid euenisse mecum colligebam, cùm plerasque Stellas in Semicirculo Aestiuo &Boreali ad Eclipticam parte, Latitudinem in tantum auxisse, quantum mutatio Obliquitatis requireret; in Meridionali verò eandem tantundem ferè imminuisse, contrarium pari ratione in Semicirculo Hyberno accidisse nostrae Obseruationes cum Ptolemaica annotatione collatae, attestarentur. Ideóque ob Eclipticae ad Stellas ipsas accessum, recessumque, per Declinationis maximae immutationem id fieri, non obscurè iudicabatur. Verùm cùm quasdam Stellas, etiam inter Illustriores, praesertim Vulturis lucidam &Aldeboram, Canemque maiorem in numeris Latitudinis Ptolemaicis, huic speculationi reclamitare deprehenderem, caepi negotium hoc altiori indagine, vt dubia, quae inciderent, praesecarentur, examinare. Cumque res haec magni sit momenti, &à nemine aliàs, quod sciam, te solo excepto, animaduersa, quasdam hac in parte, vt ad veritatis scopum sepositis omnibus dubijs collimare meliùs liceat, ex meis considerationibus paulò vberiùs exponam. Cùm numeros Longitudinum &latitudinum Stellarum in Abaco Ptolemaico assignatos, eò quòd non vbique sibi inuicem &cum Caelo ipso habita intercapedinum Stellarum, quae inuariatae permanent, ratione consentiant, non immeritò suspectos haberem, totam rem paulò altiùs scrutatus sunt, idque ex Declinationibus quarundam affixarum Stellarum, quas idem Ptolemaeus cap. 3. lib. 7. Almagesti, à Timochare, Hipparcho, &se obseruatas recenset, quibus applicui earundem Longitudines, quales singulis illis temporibus eas obtinere conueniebat. Qua etiam in re Ptolomaicis interuallis non admodum consisus, peculiarem adhibui cautionem, Ita vt Spicam nm pro fundamento caeterarum constiuerem. Eam enim certius obseruatam, eò quòd iuxta Aequinoctialem esset, &quia toties à Ptolemaeo repetitur, consentaneum videtur. Cumque hanc tempore suarum Obseruationum ipse asserat dimidio gradu versus Austrum declinasse, quas Tymochares deprehendit grad. 1. M. 24. Hipparchus verò scrupulis saltem 36. AEquatore Borealiorem, sequitur assumta vtrobique Spicae Latitudine 2. partium Australi, prout per Lunam illo tempore expiorata est, &qualis nunc etiam ferè reperitur, fuisse eius Longitudinem Tymochari in grad. 21. Min. 53. Hipparcho in part. 23. M. 53. Ptolemaeo in part. 26. M. 38. signi nt, ideoque à Tymochare ad Hipparchum 2. gradibus, ab Hipparcho ad Ptolemaeum par.