Latin
69.1 to 69.4
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 69.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Fuit enim haec circa tempora Priscorum, de quibus loquor, proxima quò ad Longitudinem Tropico Hyberno, ideoque vel ex sola Declinatione ipsius Latitudo facilè patuit. Nam anno Obseruationum Timocharis, quando vix Sexta parte vnius gradus ipso Coluro Solstitiali anterior erat, Declinatio eius inueniebatur part. 5. M. 48, ideóque Latitudo (assumta illius Aeui Declinatione maxima) part. 29. M. 39 1/2. euadit, cui etiam astipulatur Hypparchica annotatio, prodens eandem prorsus Declinationem, eò quòd haec insensibiliter circa Solstitium variabatur. Inde Latitudo Stellae etiam permanebat part. 29. M. 39. Et licet Ptolemaica declinatio, quae erat duobus scrupulis maior, videatur Latitudinem hanc sesquialtero scrupulo arctiorem reddere, eò quòd is fortè non in ipsis scrupulis exactissimam adhibuerit praecisionem; tamen hoc nihil importat, sed sufficienter vnà cum caeteris attestatur Latitudinem lucidae in Aquila fuisse illa mundi aetate part. 29. M. 39. quàm proximè. Cùmque ea nunc inueniatur part. 29. M. 21. manifestum est eam Latitudinem intereà coarctasse scrupulis 18. quantum etiam accessus Eclipticae vicinior eo in loco efflagitat, vt vel ex hac sola Stella iuxta Tropicum Hybernum, praesertim si capita Geminorum prope Tropicum Aestiuum in altera medietate vna viceuersa adhibeantur, satis comprobari queat, fixas Stellas Latitudines ratione mutatae obliquitatis Signiferi proportionabiliter variare. Siquidem tam vnanimiter in hac Stella praestana issimorum illorum trium Artificum obseruatae Declinationes consentiunt, aquae etiam ferè inuariatae erant, quoniam Stella Tropico, quò ad longitudinem vvicina insensibiliter, vt dixi Declinationem mutâuit. Vnde etiam si quid duDij in eius Longitudine latere poterit, nullum errorem in ijs quae intendimus eo in loco insinuabit. Sed &Antares in eadem Eclipticae medietate idem vlteriùs confirmat, quae tam è Tymocharis quam Hypparchi Declinationibus inuenitur part. 4. M. 14. (Ptolemaicae Declinationi euidentem errorem hac in Stella subesse necessarium est, eò quòd haec Latitudinem eius praebeat part. 4. M. 37. quam tamen ipse in Catalogo Affixarum ponit part. 4. M. 0. à seipso plurimùm dissentiens) cùm nunc eadem sit part. 4. M. 24. Manifestum itaque est Latitudinem in hac etiam Stella non multum diuersimodè ab eò quod reces sus Eclipticae, eo in loco postulat, adauctam esse.