# Epistolae astronomicae 7

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, CATZENELLEBOGEN, DIETZ, ZIEGENHAIM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/7

in dicta noua Stella, prae multis alijs veritatis penetralia rectius ingressa sit, (dum videlicet eam insensibilem habuisse parallaxin, ideóque in supremo Aethere constitisse asserit, quam plurimis Astronomorum qui eam Elementarem statuerunt, intollerabiliter aberrantibus) sic etiam in Cometarum Obseruationibus longé accuratius quàm caeteri metam propositam attigerit. Imprimis verò à Tua Celsitudine quibus possum precibus obtinere desidero, vt ea etiam, quae in caeteris Mundo coaeuis sideribus; praesertim per noua illa Organa, tam quò ad distantias, quàm Declinationes siue Meridianas Altitudines hactenùs adinuenerit, mecum clementer impartiri non grauetur. Ego vicissim tum earundem, tum etiam aliarum Stellarum consimiles Obseruationes, prout nostris Instrumentis caelitûs depraehensae sunt, Tuae Celsitud. per otium descriptas, remitti curabo, vt collatione inuicem facta, de Instrumentorum & Obseruationum certitudine eò rectiùs dijudicetur. Forinam insuper & structurae rationem in Tuae Celsitudinis nouitijs Instrumentis; praesertim quò ad Sextantem attinet, si Tua Celsitud. mihi delineatam vnà miserit, rem etiam fecerit longè acceptissimam. Nam plurimùm scire aueo, anne (veluti ex probabili coniectura assequor) Celsitudinis Tuae noua haec Instrumenta plurimum similitudinis cum quibusdam ex meis habeant; idque praesertim quò ad subdiuisiones graduum per Puncta transuersalia, & Pinnacidiorum per rimulas Parallelas, nocturnis Stellarum Obseruationibus apprimè Idonea, peculiarem confectionis modum attinet. Fuit enim hîc mecum ante quinquennium PAVLVS ille VVITTICHIVS, ex cuius praescripto Tua Celsitudo sua Organa inuonata esse asserit, & Instrumentorum quorundam, quae partim tunc parata habebam, partim in posterum elaborare decreui, elaborationem & vsum, diuisionísque & Pinnacidiorum, quibus in omnibus similiter fermè vtor, rationem explorauit, seque mox in Germaniam, quaedam alia praetendens, recepit. Ex ipsa verò Sextantis sola appellatione conijcere licet Vuitichium non multùm à nostris aliena Tuae Celsitudini proposuisse. Nam Sextantis Instrumentum, cuius & fabrica adeoque ipsum nomen recens à me excogitatum erat, tunc in vsu paratum habebam, cum Vuitichius mihi adesset. Verùm cum ipsa experientia me multoties commonefaceret eam Sextantis Fabricam, quam tunc adinueneram, ob certa quaedam impedimenta Stellarum intercapedinibus praecisè indagandis non sufficere, eius vsus iam dudum à nobis antiquatus est. Quare si Sextans ille quo T. Celsitud. Siderum interualla obseruari curat, eadem ratione confectus est, quais quem Vvittichius hic conspexit, vix admodum ratas nullique fallaciae obnoxias eius beneficio licebit obtinere distantias.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
