# Epistolae astronomicae 71.5

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, 71.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/71.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/71.5

Pluri mùm verò laetatus sum, cum intelligerem ex poste rioribus tuis literis, vos errorem hunc perpendiculi deprehendisse; nam alias vestrae Declinationes, vbique à meis duobus penè scrupulis dissidebant, eò e quòd Altitudo Aequatoris vno scrupulo minor vero, & Stellarum vno maior euadebat. Nec dubito, quin si post hanc Quadrantis vestri exactè in libellam i, utionem, adamulsim Solares Altitudines, adhibita etiam Parallaxi, cuin cum mea restitutione in cursu Solis examinaueritis, me stopum ipsum omni possibili subtilitate attigisse, comprobetis, idque potissimùm in Borealioribus Signis. Nam in Meridionalibus, praesertim ac & m (in & B ob perexiguam Declinationis mutationem nosti haec irrita esse) ob Refractionem sensibilem, aliquid inuenietis discriminis, quod tamen per hanc ipsam prius aliunde cognitam praecaueri potest. In deliquio Lunari Anni 1584. quod expetis diligenter, non minùs quàm circa praecedentium aliquot annorum obscurationes Lunares, à me accuratè obseruatas deprehendi, quòd primùm initium fuerit H. II. M. 12. à Meridie diei 7. Nouembris, Medium H. 13. M. 8. Finis vltimus H. 15. M. O. (nec enim haec tempora semper sunt aequalia, vt hactenus creditum est) quemadmodum ex remotione certarum Stellarum AEquatoria à Meridiano infallibili ratione inquisiui.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
