# Epistolae astronomicae 80

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, TYCHO BRAHE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/80

HASSIAE, COMES IN CATZENELLEBOGEN, DIETZ, ZIEGENHAIN ET NIDDA, &c. VLEMENTI NOSTRASALVTATIONE PRAEMISSA. NOBIissime singulariter dilecte. Literas tuas 18. Ianuarij datas, vnà Ecum Obseruationibus accepimus, agimusque tibi clementer gratias, Cquòd nobis easdem ad petitionem nostram beneuolè concessisti. Celare autem te non possumus, nos eo tempore alijs negotijs occupatos, alioque profectos fuisse, & ob id, quo minùs responderemns, impeditos. Quamprimùm verò huc reuersi fuimus, Obseruationes nostras cum tuis contulimus, atque cum singulari admiratione inuenimus, eas in Distantijs & Declinationibus, etiam in Minuti particulis concordare, quod anteâ nunquam auditum fuit. Quòd autem in Longitudinibus, ad quinque circiter Minuta, inuicem discrepent, non miramur. Satis enim nobis constat, neque Hipparchum, Ptolemaeum, aut reliquos omnes hactenus vera Stellarum loca ad quinque Minuta vnquam redegisse; nec propter Armillarum paruitatem discernere potuisse. Nam in Armillis istis vix 10. Minuta animaduertebantur, velut ex Obseruationibus Stellarum Fixarum ad oculum patet, vt taceamus quid alioquin propter Circulorum hinc inde distractionem in obseruando committi potuerit, Circuli enim in tali connexione inter tractandum facilè à plano auertuntur. A nostris Obseruationibus adhuc desistere non possumus, siquidem eas Mathematicus noster etiam correcto Qadrantis perpendiculo multoties non solùm per Horologium, sed etiam praeterlapso lanuario aliquoties per Venerem, quam ad tui imitationem, vna cum Sole interdiu obseruauit, iustas adinuenit. Mathematicum tamen nostrum ea de re seriò compellauimus, qui nobis retulit, se tunc temporis per Veneris Stellam deprehendisse, motum Solis in Ephemeride tua nobis transmissa, circa octauum gradum ac aliquot Minutis tardiorem esse, quàm in fine Ianuarij; Per Quadrantem etiam nostrum, Solis motum, non aliter inuenisse atque assumpsisse, quàm Ephemeris tua, (quam etiam in hunc annum debito modo extendit,) illum exhibet. Nihilominus tamen Venus nullum alium locum Stellarum Fixarum concedit. Existimat itaque te Refractionibus nimium tribuere, Opinatur quoque, ex quo tempus per Armillas Aequatorias indagare soleas; Refractio autem Solis in Circulo verticali, & non secundum Longiaudinem Eclipticae coningat, facilè accidisse, vt tempus aliquantò breuius assumpseris, quod fieri nequeat, si id per Azimutha Solis indagetur. At quoniam tu idipsum circa Aequinoctium Autumnale per Venerem Manè probasti, certò concludere non potuit, qua in parte vitium lateat.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
