# Epistolae astronomicae 82

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, GENIOSA ERVDITAQVE DOCTRINA, CLARISSIMO VIRO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/82

De Comeia igitur vt primo loco adhuc paucis recum agam, non leui tu quidem argumento asseris, consentaneum fuisse, vt Cometa aliquam, licet vix sensibilem, habuerit Parallaxin, cùm Iupiter & Saturnus etiam Parallaxin habeant. Scio Hypotheses Coperniceas id omninò flagitare. Verùm quomodocunque examinem meas Obseruationes, nullam tamen sensibilem inuenire possum. Potuissem eodem insensibilis Parallaxeos argumento vti ad confirmandam meam sententiam, qua ipsum Sphaerae Saturni attribui; cùm Saturni Parallaxis nostros sensus facile effugiat, vixque tertiam Minuti partem attingat. Verùm nolui incurrere in reprehensionem eorum, qui cùm nihil de arte Mathematica intelligant, imperitè tamen & temerarie planè clamitare non desinunt, nos absurdissima quaeque asserere. Sed quoniam te mearum Obseruationum Aristarchum habeo, nihil posthac id genus hominum curabo, sed forti & praesenti animo ea in medium producam, quae & per Obseruationes & per certissimas Geometriae demonstrationes vera inuenio. Quòd autem miraris, quomodo tunc maximam Solis obliquitatem 23. Grad. 30 Min. assumserim, nec eandem tecum 23. Gr. 315. M. ex Obseruationibus Illustriss. Principis nostri colligere potuerim: in eo facilè veniam mereor. Vidi enim Obseruationes Illustrissimi Principis nostri praebere modò Altitudinem Solis maximam Solstitialem 62. Grad. 10. Min. modò 62. Gr. 12. Min. etiam eodem Quadrante: Vnde facile patuit, minori cura eas fuisse institutas, quàm magnitudo negotij postulabat. Praetereâ nondum mihi constabat vera nostri Poli Eleuatio, quam scis quantis laboribus tandem indagârim. Assumsi igitur eam Obliquitatem, quam tunc temporis veritati quàm proximè consentaneam esse conijciebam, licet exactam & praecisam ex Obseruationibus nescirem. Inuenta autem vera Poli nostri Eleuatione, facilè animaduerti, assignatam à te Zodiaci Obliquitatem ad Obseruationes Illustrissimi Principis nostri quàm proximè accedere. Verùm quod tunc temporis à te discere mihi necesse fuit, id iam ipse verissimum esse diligentissimis meis Obseruationibus adinueni. Inueni enim in proximo Solstitio Aestiuo maximam Solis Altitudinem meridianam exactè 62. Gr. 11. M. diligentissimè. Vnde addita Parallaxi Solis & assumpta vera nostra Aequatoris Eleuatione part. 38. M. 41. tua Zodiaci Obliquitas resultat. In Solstitio hyemali datur hîc maxima Solis altitudo meridiana part 15. M. 14. Verùm tunc temporis Aër hic longè densior & vaporosior existit, quàm alijs anni temporibus, Refractioque Solis circa Brumam longè maior est quàm Sole circa medium m aut ac versante. Haec de Cometa deque intermixta Zodiaci Obliquitate. Et quoniam video, te residuum scripti mei de Cometa desiderare, eius adhuc tria capita ad te mitto, ex quibus quae mea sit de Cometis sententia, qualesque Hypotheses Astronomicas veras esse iudicem, facilè intelliges. Egi de ijs rebus? liquo modo duriùs; quoniam duro ligno durus adhibendus est cuneus; nec hoc genus hominum prae anteceptis authoritatibus & prae stulta Artis Mathematicae ignorantia a suis nugis ineptissimis facilè discedit.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
