# Epistolae astronomicae 84

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, GENIOSA ERVDITAQVE DOCTRINA, CLARISSIMO VIRO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/84

Necesse igitur est, vt Aër ille, qui etiam serenissimo Caelo in Crepusculis albescit, sit à terrenis exhalationibus infectus & crassior redditus; aliâs enim radij Solares illum illuminare non possent; ille verò, qui non albescit, sit purus & à terrenis vaporibus non infectus: Quanquàm non negauero, etiam in purum illum Aerem exhalationes, praesertim puriores posse interdum ascendere. Nec tamen hunc Aërem crassum per se Refractionem causare posse inuenio, sed ob multiplicationem. Quanquàm enim spatium illud Aëris crassioris ferè Semidiametrum Terrae à superficie Terrae attingat, vt ex dictis Opticis de Crepusculis manifestum est: Radios tamen Solis aut Stellarum vincere crassitiem hanc, nec ob identitatem Diaphanorum in ea punctum Refractionis inuenire posse animaduerto; at circa Horizontem & in situ decliuiori ob duplicationem illius spatij posse. Assumamus enim melioris demonstrationis gratia, superficiem extremam Aeris crassioris distare à superficie Terrae per Semidiametrum Terrae: denotetque superficiem Terrae semicirculus BCD interuallo AB descriptus, & interuallo duplo describatur superficies extrema crassioris Aëris EFG. Describatur etiam extremus Circulus ex eodem centro, in quo feratur Stella aliqua, qui sit HIL, tanto interuallo, vt nullam ferè sensibilem proportionem habeat ad AC. Assumatur etiam Stella in Aequatore fortè constituta, aut in alio loco, in quo ad Meridianum 8 perueniens habeat Altitudinem maiorem part. 30: nullamque amplius Refractionem sentiat. Dico igitur, punctum in quo fit Refractio, longius à superficie extrema Aëris crassioris EF G distare, quàm distat extrema superficies Aëris crassioris à superficie Terrae, HE quàm est CF vel BE. Oriatur enim Stella in H. Illis igitur qui in B in simli loci Latitudine habitant, Stella erit in Meridiano aut in tanta Altitudine constituta, vt nullam eius Refractionem senure possint. Cùm igitur nos in C constituti Refractionem tunc maximam sentiamus, necesse, est vt punctum Refractionis sit inter B & C puncta, ac etiam in longiore distantia ab EF G superficie, quàm est EB. Aliàs enim illi, qui in B habitarent, Refractionem similiter sentirent. Constat igitur quod propositum erat, nimirùm spatium illud Aëris crassioris per se non esse tantum, vt frangere Radios possit, sed vim illam accipere à conduplicatione sua circa Horizontem.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
