# Epistolae astronomicae 9

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, CATZENELLEBOGEN, DIETZ, ZIEGENHAIM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/9

Huic plurimùm tribuo, quo ad Siderum Ascensiones Rectas & Declinationes, in quouis eorum apparente situ adamussim indagandas, cuius etiam adminiculo vtplurimùm Cometae apparentias, quas T. Celsitud. mitto peruestigaui. Non autem difficile esse ex datis Ascensionibus Rectis & Declinationibus respectu Aequatoris, eas in Longitudines & Latitudines, quantum ad Eclipticam, redigere T. Celsit. satis perspectum habet, siue id fiat per Triangulorum Sphaericorum rationes, aut peculiarem aliquam Tabulam ex his deriuatam (qualem nos ad singulos Ascensionis Rectae gradus, & Declinationis vtrinque ab Aequatore 32 grad. sctupulosè supputatam huic negotio destinauimus) siue etiam Mechanicè per Globum magnum, qualem etiam 6 pedum in Diametro vndique Orichalco aptissimè obductum & omni sui parte rotundissimum, paratum habeo. Sed nimis longum foret hoc loco omnia mea Instrumenta Astronomica eorundemque vsum commemorare: quae numero sedecim, structurae Magnitudine, Formae varietate, & vsus multiplicis aptitudine, exactè elaborata, praeclari Thesauri loco (nec enim mediocri diligentia, labore & sumtu parata sunt) possideo; quorum pleráque è solido Metallo existunt, quaedam verò, licet è certa & durabili lignea materia, vt pote leuiori, nec nimio pondere ob quantitatis molem se ipsa ineptè aggrauante, peculiari quadam ratione multipliciter componuntur, ita vt ne per se quidem mutationi facilè subijciantur: nihilominùs tamen exteriùs Orichalcicis laminis, partim vt diuisionis subtilitati accommoda euadant, partim vt eò firmiùs persistant, affabrè muniuntur. Magnitudinem verò distinctioni scrupulosae sufficientem haebent, adeò vt nonnulla senos & quinos, quaedam quaternos & ternos cubi tos adaequent. Quibus vsurpandis, tum etiam ijs, quae ex Obseruationibus demonstrari possunt, è Triangulis in numeros reducendis, vtplurimùm octonos, interdum etiam plures Arti Astronomicae operam nauantes Studiosos, hîc mecum alo & instruo, nec vllius Serenitatis commoditatem siue Diurnam, siue Nocturnam, in Solis, Lunae, reliquorumque qui conspici queunt Planetarum & Affixarum etiam Stellarum Phaenomenis caelitùs inquirendis, incassum abire permittimus.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
