Latin
GENIOSA ERVDITAQVE DOCTRINA, CLARISSIMO VIRO
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 90
Unproofread scanNot analysed yet
Conscripsi ibidem etiam Astronomiam, in qua Hypotheses Copernici traduxi ad mobilitatem Solis (quod fieri posse non ignoras) singulaque Theoricarum Schemata calculo Prutenico declaraui. Verùm cùm per Obseruationes inuenerim, Tabulas Prutenicas valdè insigniter à veritate Caeli abesse; publicationem eius huc vsque distuli, ne vitiosum calculum pro vero discentibus viderer commendare. Si igitur tibi placeret, sique Canones tuos Astronomicos in Lucem emitteres; Loco calculi Prutenici tuum substituerem, vt tuus calculus discentibus redderetur familiaris. Mira breuitate per leges Logicas dissectis Heterogeneis multò plura in eam conieci, quàm continent vulgares Sphaerici &Theorici libelli. Impulsus sum ad eam acerbissimo dolore, quod non sine summa indignatione viderem, in Academijs, vbi inprimis florere debebant haec studia, nihil ferè de hac Arte intelligi: Calculum quidem Prutenicum in omnium esse manibus, at tantùm secundum mera Prutenica praecepta tractari, nec inueniri, qui Hypotheses eius intelligant, ne quidem inter eos, qui Astronomiam profiteantur ac se summos Mathematicos putent. Motum praecessionis Aequinoctiorum &mutatae Obliquitatis Zodiaci, cuius Hypotheses neminem adhuc vidi dextrè intelligere, nec te multos vidisse arbitror; summa facilitate &perspicuitate tractaui: qui tamen aliter tractandus iam est, cùm Staellae suas mutasse Latitudines inueniantur. De diebus quoque tàm artificialibus quàm naturalibus, deque temporis aequatione ex ipso fundamento non vulgaria proposui. Orbes illos reales &tot axes, obscurantes potiùs Astronomiam quàm explicantes, prorsus sustuli. In Theorica Solis &Lunae vnam &eandem Circulorum suppositionem assumsi, nimirum Eccentricum, cuius centrum in circello supra centrum Mundi in linea Apogaei medij, &quidem in centro mediae Eccentricitatis consistente sit mobile: praeterquam quòd in Sole anomalia simplex in summa circelli parte incipiat, in Luna verò duplata à Sole distantia incipiat contrario modo ab ima circelli parte. Omninò spero discentes summum inde fructum capere posse. Scriptum meum de Cometa accipiet nobilissimus ille &magnificentissimus Vir, Kaasius tuus, Cancellarius vester dignissimus, qui mihi ex carmine tuo innotuit. Quem enim alium potiùs celebraret Vrania, quàm patronum suum? Amo ea, qua debeo, reuerentia summas summi huius Viri virtutes. Quòd in literis ad Illustrissimum Principem nostrum perscriptis existimas, omnes Cometas in ipso Caelo supra Lunam generari, nullumque eorum vnquam Elementarem extitisse; facilè tibi concederem, nisi obstarent Obseruationes Regiomontai &Vogelini. Quanquàm enim rectè asseras, longè subtilioris Artificij esse Parallaxes ritè obseruandi, quàm hactenus communiter vsitata ratio suppeditare potuerit: tamen velocitas motus eas Parallaxes non videtur respuere. Nec sanè video, cur non etiam infra Lunam generari possint, cùm Elementum Aëris vbique contineatur, planéque ad replendum omnia praecipuè conditum videatur, vt per praecedentia constat. Quid de magnis illis Cometis, qui tanta Caeli spatia occupârunt, dicemus? Sed tamen non dubito, quin non contemnendas habeas causas, cur ita statuas. Quae mea sit sententia, ex adiectis tribus capitibus videbis.