Latin
CHRISTOPHORVS ROTHMANNVS
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 91-2
Unproofread scanNot analysed yet
CHRISTOPHORVS ROTHMANNVS, Illustrissimi Principis VVILHELMI LANDTGRAVII HASSIAE, &c. Mathematicus. NOBILISSIMO ET VIRTVTE SAPIENTIA IN GENIOSA ERVDITAQVE DOCTRINA, CLARISSIMO VIRO, DOMINO TICHONI BRAHE, DOMINO DE RNVDSTRVP, EQVITI DANO, Mathematicorum nostro Seculo omnium praestantissimo, &c. Domino suo cum obseruantia colendo, &c. ROXIMIS LITERIS, VIR NOBILISSIME AC EXCELlentissime, memoria lapsus scripsi ad te; extremam superficiem Aëris crassioris ex Demonstratione Opticorum distare à superbug ficie Terrae per Semidiametrum Terrae. Verùm dum (de absurditate fortè fortuna cogitans, quòd nimirum eo praesupposito sequerentur perpetua Crepuscula,) ipsos Authores consulo, inuenio me ea, quae ante aliquot Annos in ijs legeram, non ritè meminisse; nec integrum illud, quod putaui, esse Semidiametrum Terrae, sed sexagesimam nondum Semidiametri Terreni partem. Quapropter peto à te, vt quae praecipiti festinatione in Literis meis effutij potiùs quàm scripsi.