# Epistolae astronomicae 92

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, CHRISTOPHORVS ROTHMANNVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/92

ea velis emendare, ac pro Semidiametro Terreno sexagesimam ferè Semidiametri Terreni partem, ac pro duplicatione crassioris Aëris multiplicationem vbique in ea demonstratione ponere. Ita enim omnia constabunt, ac demonstratio mea hac ratione à fortiori confirmabitur. Schema quoque aliter in hunc modum formandum est. Scis enim lineas EAG & HCL ex centro & superficie Terrae ob immensitatem Caeli videri parallelas, vel potiùs vnam & eandem. Iam facilè habes, quanta sit densitas crassioris Aëris circa Horizontem, quanta in Altitudine 30. Graduum. Connecte enim puncta XA & AO, centrum nimirum Terrae cum punctis inEBA DG tersectionum extremae superficiei crassioris Aëris in Horizonte & in Altitudine 30. Graduum. Iam igitur in Triangulo ACX, quoniam dantur duo latera, latus nimirum AX Partium 60. Min. 48. Secund. 50. & latus A C Partium 60. exactè, ex dictorum Opticorum demonstrationibus, & angulus ACX rectus per Hypothesin: datur itaque & tertium CX latus, densitas nimirum Aëris crassioris, per quam circa Horizontem formae Stellarum ad nostrum visum perueniunt. Sic & in Altitudine 30. Graduum, quoniam in Triangulo ACO itidem dantur duo latera AO & AC, cum angulo ACO, qui per Hypothesin vltra rectum datur 30. Grad. hoc est, Graduum 120; datur igitur & tertium CO latus, distantia nimirum extremae superficiei Aëris crassioris in Altitudine 30. Graduum. Ita vides, hoc vnico argumento, quòd nimirum Refractiones non durent vsque ad verticem, firmissimè demonstrari, non esse diuersa AEetheris & Aëris Diaphana. Nec enim ipsi Optici negare possunt, quin praesupposito diuerso Aetheris & Aëris Diaphano necessarium sit, vt Refractio duret vsque ad verticem, vt ex Alhazeno lib. 7. & Vitellione lib. 10. P. 51. manifestum est. Ea quoque, quae Vitellio lib. 10. P. 55. de scintillatione Stellarum proposuit, si vera essent, pro me facerent. Si enim scintillatio Stellarum fieret propter diuaricationem formae in loco imaginis, sequeretur inde, formam illam non alibi quàm in crassiore Aëre consistere posse. Nam Ventus vsque ad concauam superficiem Sphaerae Lunaris non ascendit, nec admodum, vt opinor, vltra crassiorem illum Aërem. Vix enim in puro illo Aëre Ventus existere poterit. Haec ad te hac vice perscribere volui, ne fortè putares, (quod tamen vix mihi credendum erat,) demonstrationem meam eo infirmari, quòd spatium illud crassioris Aëris iusto majus assumserim. Memoriae lapsum esse, facilè animaduertes: nec tantum temporis tunc mihi sumere potui, vt ipsos Autores consulerem. Vale igitur felicissimè & optimè, nobilissime & excellentissime Tycho, & de hoc sublimi negotio mecum conferre ne desine. Cassellis 14. Calend. Nouemb. Anno 87.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
