# Epistolae astronomicae 94

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, CHRISTOPHORVS ROTHMANNVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/94

Plurimùm itaque Astronomiae instaurationi congratulor, quòd ratio illa Pinnacidiorum & Diuisionis, structuraeque exactae Instrumentorum, quibus Siderum loca in ipso Scrupulo, adeoque eius aliquota parte, caelitus inuestigare licet, (quod tam veteribus quàm modernis Astronomis hactenus insolens visum est) qua ego aliquot ab hinc Annis, non vti spero, sine fructu vsus sum, Tuae etiam Celsitud. innotuerit, quòdque à Tua Celsitud. approbata in praxin Astronomicam, magno huius laudatissimae scientiae emolumento & successu, deducatur; sine qua sanè in Instrumentorum fabrica & Diuisione, ac Dioptrarum applicatione, inter nos conformitate, ad tam exactam Obseruationum conuenientiam, in qua etiam nihil ab ipsius caelestibus apparentijs aberrationis lateat, perueniendi omnis aliâs praeclusa fuisset via. Quòd autem nihilominus in Stellarum Longitudinibus quinis proximè Minutis differamus, quibus meae anteriores inueniuntur, suam apud eos, qui huius subtilis inquisitionis perplexos labyrinthos satis habent perspectos excusationem facilè meretur. Ideoque recte Tua Celsit. asserit, hanc discrepantiam non adeò admiratione dignam; siquidem veteres illi Astronomiae Principes, vix in sexta parte Gradus, veritatem in his assequuti sunt, neque etiam ad maiorem praecisionem, tanquam id minus foret possibile arbitrantes, aspirare tentârunt; quòd tamen non tam ob Instrumentorum paruitatem, & Armillarum variam hinc inde inter obseruandum distractionem, illis euenisse iudico, quàm quòd per foramina dioptrica saltem Stellas obseruare didicerant; vbi nisi id quod in remotiori ab oculo Tabella constituitur, maiusculum fuerit; Stellae etiam clariores aegerrimè conspiciuntur; & si hoc detur, ob foraminis magnitudinem, quae aliquotam Diuisionis Graduum partem occupat, in pauculis scrupulis, obseruatio exquisita constare minimè poterit. Armillas verò Astrolabicas eorum iustae fuisse magnitudinis, inde satis liquet, quòd Hipparchus & Ptolemaeus etiam Aequinoctiales ingressus per eas deprehenderint; & ipsemet Ptolemaeus quasdam Armillas Alexandriae constitutas, quae nimium magnae erant, tanquam minùs idoneas reijcere videtur. Possunt tamen adhibita peculiari diligentia, Armillae etiam majusculae ita affabrè componi, vt inter obseruandum, per suam Reuolutionem, aut circulorum disiunctionem, nihil vitiositatis insinuent; quamuis non exigua in his requiratur circumspectio, quam praecipua ex parte veteres etiam adhibuisse non dubito. Equidem & ego per Armillas Siderum, loca satis commode & praecisè obseruari, multoties experior.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
