Latin
CHRISTOPHORVS ROTHMANNVS
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 95
Unproofread scanNot analysed yet
In quaternis enim meis machinis Armillaribus, partim Aequinoctialibus, partim Zodiacalibus, quae tantae sunt magnitudinis, vt singula Minuta iuxta diuisionem nobis vsitatam, discriminatim exhibeant (quas tamen aptiori compendio, quàm à veteribus factitatum est, construxi) quacunque earum vti libuerit, verus Stellae locus in ipso Minuto exhibetur, prorsus cum eo congruens, qui vel per distantias beneficio Sextantum, vel etiam per Azimutales Quadrantes peculiari solertia reuolutos, ingeritur; praesertim si par vtrobique inter obseruandum adhibeatur sedulitas. Aliàs enim nihil diuersimodè fabrefactis Organis tribuerem, nisi in eundem prorsus veritatis scopum consentirent; Atque eam etiam ob causam, copiam &varietatem in eorum structura hactenus expetiui, vt non vno modo sed multifariam obseruando, enucleatior certitudo, expeditiùs citra omne dubium comprobetur. In his verò omnibus, quia per Rimulas illas Parallelas, Stellas collineandi, à me aliquot ab hinc annis excogitatam rationem adhibeo, multò promtiùs, &scrupulosiùs, ipsarum exquisita loca, quàm veteribus per foramina Tabularum adeò errori, vti dixi, obnoxia, obseruationi indubitatae patescunt. Per has itaque varias machinas, omni possibili subtilitate, &perfectione affabrè elaboratas, Stellarum Longitudines multiformiter conquisiui, &non vni alicui Instrumento confisus, sed diuersis rem omnem variè examinando, &magna circumspectione singula trutinando, hoc tantum negotium administraui; idque non saltem à Solis loco adamussim priùs correcto mediante Luna, vt veteres tentârunt, sed etiam intercedente Veneris Stella multoties à me exploratum est; vt ob id nihil prorsus dubitem, Longitudines â me constitutas omni sensibili carere vitio, &ad tantam praecisionem esse deductas, quantam vllius hominis diligentia &oculorum acies comprehendere poterit. Neque tamen propterea T. C. obseruationes improbandas iudico, sed multò potius admiror, quòd vel ad eam amussim, &cu nostris admodum propinquam concordantiam, accesserint; praesertim in ea, quae per Altitudines &transitus Meridianos, cum temporis annotatione adhibita est, Obseruationis praxi, quam sanè maxima diligentia administratam liquet, cum aliâs non paucis difficultatibus, &anfractibus sit exposita. Quòd itaque T. Cels. à suis inuentis discedere nolit, ob sedulitatem non mediocrem in Obseruationibus adhihitam, rationes proculdubio habet non contemnendas, quibus ego etiam refragari nolo; neque enim differentia inter nos adeò magna est, vt Astronomicae certitudini sensibiliter officiat. Verùm quia Celsitudo Tua existimat suas in Longitudinibus constitutiones ideò tam ratas exactasque esse, vt ab ijs discedere nequeat, quòd non solùm post correctum Quadrantis perpendiculum, per transitus Azimuthales beneficio exquisiti Horologij adinuentae sint, sed etiam per Veneris Stellam, in lanuario praecedentis anni aliquoties modo etiam mihi vsitato, diligenter exploratae, comprobataeque, de his T. Cels. meam sententiam si paulò liberiùs indicâro, id Tuam Celsit.