Latin
CHRISTOPHORVS ROTHMANNVS
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 98
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd autem per meum motum Solis, quem ROTHMANNVS existimauit circa 8. Gradum a pauculis Minutis iustò tardiorem, defectione quinorum illorum Scrupulorum, quae meis numeris inesse putatur, excusare laborat, frustraneum videtur; Siquidem locus Solis verus in tam decliui situ per Instrumenta exquisitissima, &adhibita etiam Parallaxi, praecise caelitùs non innotescit. Ideoque praemonui in primis meis literis, infra tricesimum Gradum Altitudinis, non dari per Obseruationem, Locum Solis ratum, ob Refractionem in decliuiori situ irrepentem; Et Tuae Cels. Mathematicum etiam per literas admonui, in Boreali Semicirculo cursum Solis solummodò citra errorem examinandum, non item in Australi, ob Refractionum saepedictam insinuationem. Atque haec fuit non minima occasio, cur summus ille Copernicus in Apogaeo, Eccentricitateque Solis constituendis, tantoperè deuiârit, quòd videlicet ad medias partes Scorpij ingressum eius, vnà cum Aequinoctialibus transitibus contulerit, Sole tunc ob Refractionem sensibilem non in eo loco apparente, in quo reuerà constituebatur. Cùm autem Obseruationibus per T. Cels. Instrumenta factis, locus Solis è nostra Ephemeride depromtus, tum circa ambo Aequinoctia, tum etiam in toto Boreali Semicirculo apprimè correspondeat, vt ex literis T. Cels. Mathematici ad me datis liquet; necesse est, &in reliquo Semicirculo Australi, nullam ab ipso Caelo contingere discrepantiam, &si qua illic per Instrumenta diligentiùs animaduertenti apparuerit, ea citra omne dubium per accidens, ob Refractionis hoc incommodum irrepit; ideoque cautionem diligentem hac in parte adhibendam anteà seriò indicaui. Quòd enim in fine Ianuarij T. C. indicat, Locum Solis per T. C. Quadrantem inuentum non discrepasse à mea Ephemeride, ideoque T. Cels. Mathematicum in examinatione Fixarum, per locum Veneris, eodem vsum fuisse, id, quomodo cum prioribus consistere possit, non satis assequor; vt potiùs vitium aliquod Obseruationi illi subesse suspicer. Nam licet Sol circa vltimos dies lanuarij, quinis proximè Gradibus apud vos sit eleuatior quàm hîc, tamen nondum adeò in sua Altitudine meridiana sublimatur, quin Refractioni adhuc satis sensibili obnoxius sit, ideoque tunc etam cum nostra Ephemeride adamussim quadrare non potuit, nisi Refractionis impedimentum excludatur. Quia verò T. Cels. indicat per suum Mathematicum, Ephemeridem nostram ad elapsum 87. annum conuenienter fuisse extensam; vt igitur eum ab illo labore, ad plures annos hunc calculum continuandi, inposterum leuem, curaui quinque proximorum annorum Ephemerides Solis, è nostris Obseruationibus &Tabulis circa motum eius deriuatas, in adiunctis chartis describi, è quibus ad aliquot antecedentes, &sequentes annos, facilior est reductio, cùm quarto quolibet Sol in eundem proximè locum, ijsdem Mensium diebus &horis reuertatur.