# Epistolae astronomicae 99.1-4

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, 99.1 to 99.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/99.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/99.1

Spero autem locum Solis per accuratam Obseruationem caelitus quaesitum, cum hac nostra restitutione, collatione facta, nihil discriminis, quod vllo modo in sensus incurrere possit, illaturum, modò in Australi Semicirculo Refractionis, de qua aliquoties sedulò monui, obstacula remoueantur. Porrò quòd T. Celsit. Mathematicus ex eo, quòd Longitudines meae à vestris quinis Scrupulis deficiant, suspicatur me nimium tribuere Refractionibus, id longè aliter se habere, ipsemet confiteretur, si, quàm subtili diligentia, quàmque varijs modis Refractionum dimensionem, per diuersimoda Instrumenta, tam in Sole quàm Stellis, aliquot ab hinc annis scrutatus sum, satis perspectum haberet. Non enim eas ad libitum, sed quales ipsa Experientia caelitus suppeditat, assumendas censeo. Quae res non mediocri studio à me multoties, si quid aliud, elaborata est. Siquidem sine Refractionum exquisita discretione, verorum in Stellis locorum non conceditur omnis erroris expers inquisitio. Licet autem Aëris diuersitas in his nonnihil aliquando alterare possit, tamen si Caelum vndiquaque fuerit apprimè serenum, nullique crassiores vapores Horizontem obtenebrârint, semper eandem penè adinuenio Refractionum in consimili Altitudine quantitatem, vt citra omne dubium persuasum habeam, illarum aliam, quàm oportuit, assumtionem à nobis non esse commissam, neque hinc in Stellarum à me redintegratis locis, aliquid vitij obortum. Nec etiam tempus in meis Obseruationibus, siue per Armillas, siue per Horologia, siue etiam per Quadrantem Azimutalem adhibitum, vllam parere potuit in his ipsis ambiguitatem, quemadmodum Tuae Celsitud. Mathematicus frustra etiam suspicatur. Cùm enim à Sole per Venerem ad Stellas, vel viceuersa instituier obseruatio, duorum vel trium Scrupulorum, aut etiam paulò plurium, non venit necessariò adhibenda in temporis denotatione exacta ratio, siquidem nec Sol nec Venus interuallo decimae vel octauae partis vnius horae, sensibiliter locum varient. Nihilominùs tamen vbique verum temporis momentum in ipso Scrupulo varia ratione à nobis applicatur. Si per transitus Meridianos vel Azimuthales Siderum situs rimarer, iuxta modum Tuae Celsitudim vsitatum, vtique exactissima temporis, vel in ipsis Scrupulis secundis cognitio requireretur.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
