# Epistolae astronomicae ii

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, ii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/ii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/ii

Tlantem, Mauros dum deserit (ecce) Vetustas
Credula mutatum in montem abijsse putat.
Multa super malis, aurêa super arbore multa,
Multaque de voluri finxit Abantaida.
Nugae! Nam qualis solitus, quantusque videri
Mauris, Cimmerijs talis adhuc superest.
Mirum at; Cimmerijs Maurum occultare tenebris
Dum cupis, hoc ipso Maurus is arguitur.
Mirum; Cimmeriae cùm obscurent cuncta tenebrae,
Has tamen illustret lumine Cimber Atlas.
Mirum; Cimmeriae quantum haud nocuere tenebrae,
Tantum luce Atlas Cimbricus ille iuvet.
Mirum; illi subsit vice quòd versâ ultima Thule,
Cui quondam Regnum est Axe sub opposito.
Sed magis hoc mirum; Ingenio Terras quòd & Astra
Supponat, Regio cui satis una fuit.
Marime at hoc mirum, quòd quem vix Terra vel AEther
Excipiunt, parva haec picta Tabella capit:
Quâ facies vultusque viri spectatur honestus,
Augustum AEtherei pectoris hospitium.
Ast Animus, Caelo iuxtà Terrisque potitus,
Vix Caelo, vix se continet ille Solo.
Remigio hinc pennae satagit transire gemello,
Archetypi quaerens Orbis in Arce Larem.
Totus is ad Boream notus, modò visit & Austrum,
Notus ad Eôos, notus ad Hesperios.
Ergò nec Maurus proprium hunc, néve incola Thules,
Non Sol exoriens, non tenet occiduus.
Sed clarus toto passim dominatur in Orbe,
Maximus Arte Solo, maximus Arte Polo.
Servate hunc Musae; nisi enim servemini ab illo,
Actum erit VRANIAE, vestraque Templa ruent.
ALBERTVS VOITVS BORVSSVS. Poëtices Professor VVitebergae, Obseruantiae & debiti cultus testandi gratiâ. F.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
