Latin
MATHEMATICO NOBILISSIMO
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae iii-2
Unproofread scanNot analysed yet
Vod cerebro inclusum Caeli cursum atque recursum,
Stellarumque vices, Caelivagosque choros,
Circumferret ATLAS, est Caelifer appellatus,
Rex ille Afrorum maximus ingenio.
Propter Atlanteum Pelagus dum Sidera lustrat,
Lapsaque sub terras, ortaque signa notat.
Nunc praestantis idem Studium est TICHONIS, Huaenna
Celsa vbi Balthiacam suscipit VRANIAM.
Hîc ille Instrumenta vias scrutantia Caeli
Struxit, adaptatis disposuitque locis.
Sic, ut vix alibi quicquam praestantius extet,
Regificúmve magis, magnificúmve magis.
Ergo Caeliferum quia TICHO imitatur Atlantem,
DANORVM cur non ille habeatur ATLAS?
NATHAN CHITRAEVS. F.
AD NOBILISSIMVMVIRVM TYCHONEM BRAHE, ASTRONO
MORVM HVIVS SAECVLI
FRINCIFEM.