# Epistolae astronomicae viii

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, MARTINVS PLECIVS F. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/viii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/viii

Superveniente verò lugubri quodam casu, cùm tenella eius filiola, soror tua diem obiret, & Parens ob id in luctu esset, ego, nè molestiâ aliquâ animum, aegritudine tunc è σὴγν paternam laborantem afficerem, isthinc discedens, ad Nundinas Francofurtenses (quae instabant) me contuli, & postmodùm reliquam Germaniam transiens, boreales Italiae partes ingressus sum. Inde autem ad Comitia Ratisponensia, quando RVDOLPHYS Maxim: Imper: F: Rex Romanorum inauguraretur, consultò rediens, ut cum claris & eruditis viris, quos sciebam eò frequentes venturos, familiaritatem inirem: Expectabam tùm Parentem tuum isthic cum alijs Germaniae Primatibus affuturum: Avebat enim animus cum eo potissimùm Principe ulteriùs colloqui. Sed hâc spe frustratus, multos tamen praestantes & eruditos viros, qui eò convenerant, mihi familiares reddidi; quibuscum de rebus Philosophicis gratè & iucundè disserui. Hinc in patriam ante hyemem reversus, intellexi à quibusdam praecipuis viris, qui Legatione nomine Serenissimi Regis nostri Opt: mem: FREDERICI II. intereâ, dum ego est patriâ abessem, Cassellis perfuncti erant, laudatissimum Parentem tuum solicitè de me quaesivisse: Atque non parùm in votis habuisse, ut denuò eius invisendi occasio mihi praeberetur: Qui & eos simul rogavit, suo nomine Regem nostrum diligenter hortarentur, ut meos conatus in Astronomiam instaurandâ & illustrandâ, clementer & benevolè promovêret; asse verans id non solùm Regi futurum honorificum, sed & hinc non parùm emolumenti in tàm sublimi Arte repurganda, stabiliendaque ad Posteritatem perventurum.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
