# Epistolae astronomicae xiii

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, MARTINVS PLECIVS F. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/xiii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/xiii

In quo etiam Heroico & verè Atlantico proposito, usque dum Sidera & Solem intueri licuit (quorum caussâ hominibus esse oculos attributos, quidam antiquitùs Philosophantium non abs re protulerunt) constanter permansit: Adeò, ut visibile hoc, & temporaneum Caeli Theatrum contemplari non omiserit, antequàm ab Horizonte temporis in Aeternitatem transmigratione factâ, Caelum illud aeviternum, & invisibile, DEI beneficio, pro hoc altero commutârit. Quapropter quis iure inficiabitur, decuisse omninò Literas Astronomicas â tanto Atlante, non saltem Genere illustri; sed & in hâc arte Principe, profectas, principales partes in hoc volumine sibi vendicare? Quibus rectè adiungi videntur, quae illius iussu â Mathematico quoque ipsius mittebantur: unâ cum nostrâ ad singulas responsione: Vtut aliae ab Eruditis, & praestantibus viris passim de hoc Caelesti negotio mihi perscriptae literae, & tempore & loco nonnunquam priores vidêri possint. Quod verò has ipsas, â tuo Illustrissimo patre mecum communicatas de re Caelesti Literas, nunc tandem lucem publicam videre, & terras pervagari sino; vt alijs acceptissimum esse scio (utpote â multis hoc nomine rogatus, qui harum Epistolarum editionem seriò flagitarunt) sic tibi, & splendidissimae Domui Hassiacae minimè ingratum futurum confido.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
