Latin
MARTINVS PLECIVS F
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae xix
Unproofread scanNot analysed yet
Equidem polliceor me fideliter in ijs versaturum, nec illis abusurum; neque quicquam eorum mihi vendicaturum: Sed omnia in Parentis, &Domus Hassiacae, unde profecta sunt, honorem &gratiam, candidè ac ingenuè directurum. Neque enim, si quàm maximè vellem, hinc aliquid subsidij &emolumenti, ad eam, quam ego molior, Fixarum Rectificationem ampliùs accedere potest; siquidem nostra de his Canonica Expositio, quae ultra octingentas Stellas, in ipsissimo minuto Caelitùs tàm quoad Longum, quàm Latum denotatas continet, iam antea Typis excusa sit, &earum fundamenta, demonstrationesque explanatae: prout primi Tomi de Astronomiâ instaurandâ iamdudum absoluti, Caput secundum satis superque testatur: Adeò, ut ad dictam Stellarum reformationem Globi iamnunc in Belgio parati extent, &plures adornentur. Nihilque nos morabitur, quod in omnium Fixarum longitudinibus meae verificationes, dicto Tomo iam antea editae, unciâ circiter gradus Parentis tui denotationes fermè ubique anticipent. Qui enim id fiat, &in praedicto libro indicatum est, &hae ipsae, quas nunc tibi mitto, unaque in Publicum emitto, Literae, subindè declarant. Quin &differentia haec per se adeò est exigua, ut huius Pragmatiae difficultatem intelligentes non saltèm nihil offendat, sed etiam plùs de veritate ipsa, ex quo in diversis locis Observationes factae tàm propè coincidant, confirmet. Nam omnia tàm bellè sibi invicem in quadringentis Stellis (tot enim esse Patris tui Operâ pariter restitutas Rothmannus retulit) correspondent, vt ad tantam praecisionem, &concordantiam, nulli Veterum Astronomorum â Rerum primordijs (absit invidia dicto) unquam pervenerint. Illi enim tantùm sextas quasque Graduum partes in suis dimensionibus annotare ausi sunt; Imô nè inter has quidem lato saltèm modo acceptas metas, Veritatis scopum collineârunt.