# Epistolae astronomicae xl

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, EXEMPLAR EPISTOLAE NOBILISSIMI ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/xl
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/xl

Nam & ij, qui editi sunt, non solùm iam à Viris Principibus & Doctis, magno cum applausu excipiuntur ac adprobantur, sed & illi venturae posteritati erunt gratissimi, nominisque tui praedicationem in omnia aeui Secula propagabunt. Subsequuturos itaque idipsum luculentiùs facturos non ambigo. Sed vt ad institutum Vir Doctiss. reuertar, cum te iterum quoddam opus Mathematicum sub praelo habere cognouerim, non possum non te adhortari, vt Illustrissimi Principis LANDTGRAVII ad te scriptas Literas, tuásque ad eum, tum ad Excellentiss. suum Mathematicum, & si quas praetereà habes (vt te habere non dubito) Clarissimorum & Doctissimorum Virorum tecum de hac re conferentes Literas, vnà cum tua ad singulas responsione, Operi quod prae manibus habes subiungere velis. Id enim mihi inprimis conueniens videtur, non solùm, quia ad Astronomiae penitiorem culturam, sed etiam quia propriè ad eam materiam, quam in eo Opere tractas, plurimùm istae Literae faciant, magnámque cum ea non solùm affinitatem habeant, sed illam pleniùs etiam illustrent. Hoc si feceris, non tantum mihi, sed reliquis etiam huius Artis studiosis rem praestabis longè gratissimam. Et si tandem etiam in calce adieceris resolutionem Quaestionis eius, quam non ita diu tibi per literas proposui, de contracta Solari, vt à plurimis putatur, Sphaera, feceris & hac in parte cùm mihi, tum alijs rem pergratam, neque vti spero inutilem. Haec breuibus à te petere volui, nec diffido quin votis nostris & aliorum sis hac in parte satisfacturus. Vale & Amicitiae nostrae memoriam, vt sedulò conserues, peto. Iterum vale. Datae ex Arce Regia Segeberga 17 Ianuarij. Anno Salutiferi partus so klein / kalten wirs dafuͤr / er werde ron weimgen obseruirtwerden / Das woͤllen wir vns vorsehen / ond seind cuch mit Gnaden geneigt / Datum Rottenburgkam 20 Octobris, Anno 85 Saedem literae latinitate donatae, in gratiam eorum, qui Germanicum Idioma non callent. VVILHELMVS DEI GRATIA LANDTGRAVIVS

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
