Latin
CATZENELLEBOGEN, DIETZ, ZIEGENHAIM
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae xliii
Unproofread scanNot analysed yet
CATZENELLEBOGEN, DIETZ, ZIEGENHAIM &NIDDA: Principi ac Domino Clementissimo. VM NVPER APVD SERENISSIMVM REGEM NOSTRVM IN Aula versarer, Princeps Illustrissime, reddidit mihi generosus luQuenis GERARDVS RANTZOVIVS, Arcis Croneburg, quam idem inclytus Rex, in vicino Selandiae littore, iam primùm magnificè exaedificari curauit, Praefectus, literas quasdam à Parente suo Nobilissimo &Eruditissimo, rerumque Astronomicarum amantissimo Viro, Domino HENRICO RANTZOVIO Regio in Holsatia Vicario, ad me datas; Quibus reseratis reperi in ijs Exemplar Literarum Tuae Celsitudinis ipsi D. HENRICO RANTZOVIO Scriptarum, quod percupidè acceptum, semel atque iterum magna cum voluptate relegi. Mirificè enim me recreauit, quod inde non obicurè perceperim, Celsitudin. Tuam erga Diuinae illius Astrorum Scientiae penicorem peruestigationem dudum inchoatam affectionem &studium, ne in hac qudem maturiore aetate inter tam varias Reipub. administrandae occupationes &curas, ex animo deposuisse; Sed potius denuò instauratis Viribus adauctáque diligentia, noua quaedam &prioribus exactiora adornasse Organa, quibus Siderum ipsissima loca, multo scrupulosius quàm anteà restituantur. Quo sanè nomine, tam Tuae Celsitudinis Hero cae Virtuti &apud gratam posteritatem Famae nunquam intermoriturae, quàm rerum Astronomicarum Incremento plurimùm congratulor. Facit autem in ijsdem Literis Tua Celsitud. mentionem cuiusdam exigui &vndique rotundi Cometae, praecedenti Anno circa 8 Octobris à Tuae Celsit. Mathematico. CHRISTOPHOROROTHMANNO in vltima decuria X, &Latitudine Australi animaduersi, quem T. Celsitudo ipsamet 19 Octobris in 21 V cum Latitudine 4 part. adhuc Meridionali, depraehendit; petitque Celsitud. Tua à Domino RANTZOVIO, vt significet num Cometa is in nostris oris conspectus fuerit. Nominatim verò Tua Celsitud. à me cognoscere desiderat, an &ego, quáque potissimum ratione eundem Cometam caelitùs obseruârim. Etsi verò Tuae Celsitudini scribere aliquoties in animum induxerim, tum ob sublimem illam, nec vnquam satis laudatam, qua diuinitus praeditus es in rebus Aethereis absolutiùs inquirendis (quo nomine omnes tam superioris quàm nostri aeui Viros Principes longè antecellis) industriam &seduli atem indefessam, tum etiam quòd Celsitud. Tua ante Annos fermè elapsos I1, me Casellis sibi praesenmem clementer admodúmque beneuolè comglexa fuerit, deque rebus Astronomicis, quae nostra est voluptas, perlibenter Digitized by Goog gle benter variéque mecum contulerit. Veruntamen cum vererer ne Celsitudini Tuae intempestiuis meis literis molestiae quidpiam adferrem; praesertim cum tot Annorum interuallo, &inter tanta Reipub. administrandae negotia Celsitudini Tuae memoria mei ex animo facilè excidisse poterat, factum est, vt diuturnum scribendi propositum in hunc vsque diem prorogârim. Cum verò Celsitud. Tua per dictas Literas D.