# Epistolae astronomicae xviii

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, MARTINVS PLECIVS F. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/xviii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/xviii

Quâ in parte Doctiss: ille Christophorus Rothmannus, sicubi adhuc in Germaniâ reperietur, suam operam, liberaliter invitatus, non denegabit; Qui & commodissimè omnia perficiet: Siquidem is, & Observationum, & Supputationum, cùm in Aulâ honoratissimi tui Parentis Mathemati cum ageret, administrator extitit. Vel si fortè is nullibi compareat, aut ad alia studia se contulerit, sive prae invaletudine, quâ fortassis etiamnum afficitur, eò perduci nequeat, invenies facilè pro tuo liberali & favorabili erga Doctos animo, alium quempiam Astronomiae peritum, qui eam Operam suscipiat. Nam ubi adfuerint Mecaenates, non deerunt Marones. Si verò nullum in Germaniâ (quod tamen non crediderim,) qui hoc munere perfungi sustineat, reperire dabitur, ego, volens, lubensque meam opellam tibi hâc in parte defero, omni diligentiâ & studio enixurus, nec sumptibus parsurus, ut tui Optimi Parentis, & de Re Astronomicâ praeclarissimè meriti Labores illi Atlantici, in Publicum quàm emendatissimè êdantur, & Posteritati gratae in perennem eius memoriam, nec postremam laudem consecrentur. Quare tuae voluntatis erit & arbitrij, velisnè, id quicquid, erit, hâc de re, viuente adhuc Patre conscriptum, meae fidei concredere.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
