# Epistolae astronomicae xx

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, MARTINVS PLECIVS F. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/xx
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/xx

Insuper etiam te Illustriss: Princeps per Astronomiae Sacra obtestor, ut Organa Astronomica â Parente magnâ sedulitate, & curâ elaborata, in suo vigore & usu, perpetuò illibata conservare (quod & sponte te sine vllo monitu facturum spero) non intermittas; unaque de idoneis Observatoribus, & Artis excultoribus benignè & liberaliter prospicias: Ac si quae in Planetis, vel Cometis Caelitùs isthic habitae fuerint accuratae Denotationes, eas mecum per oportunitatem clementer communicare velis, quò cum nostris similibus conferantur. In primis verò, si quid in Cometâ ultimo Anni 1593. isthic sedulò est animadversum, cupio me certiorem fieri. Nam is hîc ob zάσματα, Septentrionalem Plagam (ubi iter exercuit) perpetuo obvelantia, Animadversiones nostras elusit. Attamen à Studioso quodam Dano, qui ante aliquot Annos mihi in Exercitijs Astronomicis per triennium inservierat, idem Caudatum Sidus Servestae Anhaldinorum, ubi is tùm Studiorum caussâ moraba1OU rabatur, aliquali diligentiâ & praecisione, prout per Radium Astronomicum, quo ille tunc usus est, fieri poterat (cùm exquisitiora & commodiora Instrumenta deficerent) Caelitùs denotabatur: Idque â vicesimo secundo die mensis Iulij, usque in vicesimum quartum Augusti, paululùm vltra mensem duratione eius continuata.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
