# Epistolae astronomicae xxi

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, MARTINVS PLECIVS F. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/xxi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/xxi

At quoniam Radius Astronomicus, quantacunque tandem diligentiâ elaboratus, vix accuratas praebet Siderum distantias, nec Quadrans, quo is unà utebatur, iustae fuit magnitudinis, aut è satis solidâ materiâ confectus: Ideò ista Observationum administratio nobis insufficiens censetur. Verùm si quae tui Optimae Mem: Parentis exactioribus Organis in eâdem Crinitâ Stella obtentae sunt Aduersiones, eas praecisione debitâ non destitui, mihi persvadeo; quò ea, quae à nobis tunc, ob praedictas caussas, intermissa sunt, exindè commodè suppleri, atque in Demonstrationem nostrâ operâ deduci queant. Caeteri verò quotquot intra quatuor lustra apparuerunt, Cometae, quos omnes in altissimo Aethere, & nequaquam Elementari Regione, tramitem suum absolvisse deprehendimus, unaque Geometricè demonstravimus (contrà quàm Graecus ille Aristoteles tot iam saeculis vulgariter in Scholis Philosophari docuit) maximâ sedulitate â nobis considerati, & ê certis διδομένεις Mathematicè sunt examinati. Quod & in Mundo coaevorum Siderum, Planetarumque Apparentijs diligentissimè scrutandis, indesinenter factitamus. Quae autem in hâc Palaestra hucusque praestiterimus, brevi, volente Caelestium Opifice, manifestum faciemus, & tibi quoque introspicienda aestimandaque transmittemus.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
