# Epistolae astronomicae xxii

Tycho Brahe, Epistolae astronomicae, MARTINVS PLECIVS F. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/xxii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tycho-brahe/epistolae-astronomicae/xxii

Quod Illustrissimus & laudatissimae memoriae Parens tuus, ut se vivo fieret, atque illi communicaretur, saepiùs exoptabat: Quemadmodum Literae quoque nonnullae ob id mihi perscriptae, & huic libro insertae hoc ipsum non obscurè testantur. Verùm quibus ego remoris implicitus, & proximis hiscè Annis retardatus fuerim, quò minus haec tàm citò, atque constitueram, absolvere, & in Publicam vtilitatem evulgare potuerim, non est huius loci referre: Ipsâ etiam Materiâ, quam tractamus, multorum Annorum cunctationem requirente. Moram itaque hanc clementer excusatam habeas, propediem (uti spero) cum foenore, compensandam. Intereâ & semper tibi me, meaque studia quàm commendatissima esse cupio. Et nè diutiùs, quàm par est, te Illustriss: Princeps, alijs fortè occupatum detineam, nunc finem facio: DEO Optim: Maxim: ad felicem Gubernationis Publicae administrationem, & honestarum, ac liberalium Artium promotionem, te devotè commendans. Vale Illustrissime Princeps. Datae Vraniburgi ipso die Aequinoctij Vernalis, Anno Epochae Christianae vulgaris M. D. YCVI.

---

Tycho Brahe (with Hessen-Kassel Landgraf Wilhelm IV., Christoph Rothmann), Epistolae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_astronomicae.
