Latin
TVAE CELS: ADDICTIS
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae xxv
Unproofread scanNot analysed yet
Mars etenim, utut intra biennium Orbem conficiat; tamen, antequàm Soli in alternis saltem signis opponatur, vt Acronychius sufficienter denotetur, duodecim Anni praetereunt: Si verò in singulis (quod praestaret) viginti quatuor expectandi sunt. Iovis curriculum, uti 12. Annis completur; sic etiam intrà hos terminos eius motiones, &vix antea, emendari poterint; cùm Soli in singulis Dodecatemorijs intereà diametralis reddatur. Saturni verò altior, &cunctabunda Stella, uti 30. pene Annos consumit intra unicam Zodiaci completionem, ita totidem fermè opus esset in omnibus eius Acronychijs locis oportunè signandis, alijsque intermedijs ad Solem dispositionibus examinandis; quò eius incessus eò exactiùs pateret. Poterit tamen id ipsum intra 20. vel 24. Annos satis commodè effici. Objecerit hic fortè aliquis, antecedentes Astronomos, PTOLEMAEVM praesertim ac COPERNICVM, non tantam temporum diuturnitatem in consignandis Planetarum Apogais, &Eccentricitatibus, eorundemque reliquis Phaenomenis expectasse. Fateor id quidem; attamen ita fateor, ut in eà ipsa praecipitatione non parum desidere: Ideoque evenisse haud minima ex parto suspicer, quod ambo illi Artifices, praesertim verò CoPERNICVS in Apogais, &Eccentricitatibus Errantium siderum, reliquisque eorundem, tàm in longitudinem, quàm latitudinem divagationibus, tantoperè ab ipso etiam Coelo divagati sint.