Latin
Section 1
Tyconius, De Septem Regulis 1
Unproofread scanNot analysed yet
Necessarium duxi ante omnia quae mihi videntur, libellum Regularum scribere et secretorum leges, veluti claves et luminaria fabricare. Sunt enim quaedam regulae mysticae, quae universae legis recessus obtinent, et veritatis thesauros aliquibus invisibiles faciunt. Quarum si ratio regularum sine invidia, ut communicamus, accepta fuerit, clausa quaeque patefient, et obscura dilucidabuntur, ut quis prophetiae universam silvam perambulans, his regulis quodammodo lucis tramitibus deductus, ab errore defendatur. Sunt autem regulae istae. I. De Domino et corpore ejus. II. De Domini corpore bipartito. III. De promissis et lege. IV. De specie et genere. V. De temporibus. VI. De recapitulatione. VII. De diabolo et ejus corpore.