# De Septem Regulis 1.1.1-25

Tyconius, De Septem Regulis, 1.1.1 to 1.1.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/1.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/1.1.1

De Domino et corpore ejus. Dominum ejusque corpus, id est, Ecclesiam, Scriptura loquitur (II Tim. i, 20), sola ratio discernit: dum quid cuique conveniat, persuadet; sed quia tanta est vis veritatis, extorquet. Alias ulla persona convenitur, quam duplicem esse, diversa duorum officia edocent. Sic per Isaiam: Hic, inquit, peccata nostra fert, et pro nobis dolet, et ipse vulneratus est propter facinora nostra. Deus tradidit illum pro peccatis nostris, etc. (Isa. liii, 4, 6, sec. LXX ), quae in Dominum convenire omnis Ecclesiae ore celebratur. Sequitur autem et dicit de eodem: Et Deus vult eum purgare a plaga, et vult Deus a dolore auferre illi lucem, et formare illum prudentia (Ibid., 10, 11). Numquid ei, quem tradidit pro peccatis nostris, vult ostendere lucem, et eum formare prudentia, cum ipse sit lux et sapientia Dei? et non corpori ejus? Quare manifestum est, sola ratione videri posse quando a capite ad corpus transitum faciat. Daniel quoque lapidem de monte praecisum impegisse in corpus regnorum mundi, et in pulverem comminuisse Dominum dicit. Montem vero effectum, et implevisse universam terram corpus ejus. Non enim sicut quidam dicunt, in contumeliam regni Dei, invictaeque haereditatis Christi, quod non sine dolore dico. Dominus totum mundum potestate ( Matth. xxviii, 18 ), et non sui corporis plenitudine occupavit. Dicunt enim eo monte mundum impletum; quod liceat Christiano in omni loco, quod antea non nisi in Sion licebat, offerre. Quod si ita est, non opus erat dicere, ex lapide montem effectum, et incrementis mundum coepisse. Dominus enim noster Christus, ante mundi constitutionem (Joan. xvii, 2), hanc habuit claritatem, et cum homo ille, Dei filius fuerit, non paulatim, ut lapis, sed uno tempore accepit omnem pietatem in coelo et in terra. Lapis autem incrementis factus est mons, et crescendo terram omnem texit.

---

Tyconius, De Septem Regulis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0281a/stoa002/stoa0281a.stoa002.opp-lat1.xml.
