# De Septem Regulis 1.1.50-73

Tyconius, De Septem Regulis, 1.1.50 to 1.1.73. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/1.1.50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/1.1.50

xlv, 1-3). Sequitur et dicit, quod non nisi corpori conveniat: Et dabo tibi thesauros absconditos et invisibiles aperiam tibi, ut scias quoniam ego sum Dominus, qui voco nomen tuum, Deus Israel, propter Jacob puerum meum, et Israel electum meum. Propter testamentum enim quod disposuit Patribus, ad agnoscendum se, Deus aperit corpori Christi thesauros invisibiles, quos oculus non vidit, nec auris audivit, nec illi in cor hominis ascenderunt (I Cor. ii, 9), sed nec obturati hominis, qui non est in corpore Christi: Ecclesiae autem revelavit Deus per Spiritum sanctum ista quidem, quamvis hoc gratiae Dei sit. Adhibita tamen ratione, aliquando facilius videntur. Sunt alia in quibus hujusmodi ratio minus claret; eo quod, sive in Domino, sive in corpore ejus recta conveniat dictum. Quamobrem sola et majore Dei gratia videri possunt. Sic in Evangelio: Amodo, inquit, videbitis filium hominis sedentem ad dextrum virtutis Dei, et venientem in nubibus coeli ( Matth. xxvi, 64 ). Alio loco dicit: Non visuros venientem in nubibus coeli, nisi novissimo tantum die plangentes omnes tribus terrae. Et tunc ridebunt filium hominis venientem in nubibus coeli (Matth. xxiv, 30). Utrumque autem fieri necesse est. Sed primo corporis est adventus, id est Ecclesiae jugiter venientis in eadem claritate invisibili; deinde capitis, id est, Domini in manifesta claritate. Si enim diceret: Amodo videbitis venientem, solius corporis intelligendus esset adventus. Si autem videbitis, capitis adventus. Nunc vero amodo, inquit, videbitis venientem, quoniam corpore suo jugiter venit nativitate et similium passionum claritate. Si enim renati Christi membra efficiuntur, et membra quae corpus efficiunt, Christus est qui venit, quoniam nativitas adventus est sicut scriptum est: Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. i, 9). Et iterum: Generatio vadit, et generatio venit (Eccle. i, 4). Et iterum: Sicut audistis, quia Antichristus venit (I Joan.

---

Tyconius, De Septem Regulis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0281a/stoa002/stoa0281a.stoa002.opp-lat1.xml.
