Latin
1.1.74 to 1.1.95
Tyconius, De Septem Regulis 1.1.74-95
Unproofread scanNot analysed yet
ii, 18). Iterum de eodem corpore: Si enim iste qui venit, alium Christum praedicat (II Cor. xi, 4). Unde Dominus, cum de signo adventus sui interrogaretur, de illo adventu suo coepit disputare, qui ab inimico corpore signis et prodigiis imitari potest: Cavete, inquit, ne quis vos seducat (Matth. xxiv, 4). Multi venient, in nomine meo, id est in nomine corporis mei. Novissimo autem adventu Domini, id est, consummationis totius adventus ejus, nemo, ut aliqui putant, moreretur. Sed quo plenius ista dicantur, ordini suo relinquamus. Nec illud erit absurdum, quod ex uno totum corpus volumus intelligi, ut Filium hominis Ecclesiam, quoniam Ecclesia, id est Filii Dei redacti in unum corpus, dicti sunt Filius Dei, dictus unus homo, dicti etiam Deus, sicut per Apostolum: Super omne quod dicitur Deus, aut quod colitur (II Thess. ii, 4). Qui dicitur Deus, Ecclesia est. Quod autem colitur, Deus summus est: ut in templo Dei sedeat, ostendens se, quod ipse sit Deus, id est, quod ipse sit Ecclesia. Quasi diceret: In templo Dei sedeat, ostendens se quod ipse sit Dei templum. Aut in Deo sedeat, ostendens se, quod ipse sit Deus. Sed hunc intellectum non minus, ut novimus, voluit obscurare Daniel de rege novissimo: In Dominum, inquit, locus ejus glorificabitur (Dan. xi, 38, sec. LXX ):id est clarificabitur, velut Ecclesiam in loco Ecclesiae, in loco sancto, abominatione vastationis, in Deum, id est, in Ecclesiam subornavit. Et Dominus totum populum, sponsam dicit et sororem. Et Apostolus Virginem sanctam, et adversum corpus, hominem peccati. Et David totam, Christum, Ecclesiam dicit: Faciens misericordias Christo suo David, et semini ejus usque in saeculum (Psal. xvii, 51). Et apostolus Paulus, corpus Christi, Christum appellat: Sicut enim unum corpus est, membra autem habet multa;