# De Septem Regulis 1.1.96-115

Tyconius, De Septem Regulis, 1.1.96 to 1.1.115. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/1.1.96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/1.1.96

omnia autem membra ex uno corpore, cum sint multa, unum corpus sunt: sic et Christus (I Cor. xii, 12), id est Christi corpus, quod est Ecclesia. Iterum: Gaudeo in passionibus pro vobis: et repleo, quae desunt pressurarum Christi (Coloss. i, 24 ), id est, Ecclesiae. Nihil enim defuit Christi passionibus: quoniam sufficit discipulo, ut sit sicut magister ejus. Sic ergo adventum Christi pro locis accipiemus. Item in Exodo, omnes filios Dei, unum filium, et omnes primogenitos AEgyptiorum, primogenitum esse, sic Deo dicente, cognoscimus: Haec dices, inquit, Pharaoni: Haec dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israel. Dixi tibi: Dimitte populum meum, ut serviat mihi. Tu autem noluisti dimittere eum (Exod. iv, 22). Unde ergo: Ecce ego occidam filium tuum primogenitum. Et David, vineam Domini, unum filium, sic ait: Deus virtutum, convertere: respies de coelo, et vide, et visita vineam istam, et perfice eum, quam plantavit dextera …ua, et super filium hominis, quem confirmasti tibi (Psal. lxxix, 15). Et Apostolus filium Dei dicit, qui filio Dei mixtus est: Paulus servus Jesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod aute promiserat per prophetas suos, in scripturis sanctis de filio suo, qui factus est ei, ex semine David secundum carnem. Qui praedestinatus est filius Dei in virtute, secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri (Rom. i, 1-4). Si diceret de filio suo, ut ex resurrectione mortuorum, unum filium ostenderet; nunc autem, de filia, inquit, suo, ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri. Sed qui factus sit filius Dei ex resurrectione Christi, apertius ostendit de filio suo, quia factus est ei, ex semine David secundum carnem, qui praedestinatus est filius Dei. Dominus etenim noster, non est praedestinatus filius Dei, quia Deus est, et coaequalis est Patri, qui ex quo creatus est, hoc est.

---

Tyconius, De Septem Regulis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0281a/stoa002/stoa0281a.stoa002.opp-lat1.xml.
