Latin
2.76 to 2.89
Tyconius, De Septem Regulis 2.76-89
Unproofread scanNot analysed yet
Apostolus enim coplose ita disputat, maxime ad Romanos, in parte accipiendum, quidquid…de to…o corpore dictum est. Ad Israel, inquit, dicit: Tota die expandi manus meas ad plebem contradicentem (Rom. x, 21). Et ut ostenderet de parte dictum: Dico, inquit, Numquid reputit Deus plebem suam? Absit. Nam et ego Israelita sum ex semine Abrahae, tribu Benjamin. Non repulit Deus plebem suam, quam praescivit (Rom. xi, 1, 2). Et postquam docuit, quemadmodum haec locutio intelligenda esset; eodem genere locutionis ostendit, unum corpus et bonum esse et malum, dicens: Secundum Evangelium quidem inimici propter vos: secundum electionem autem, dilecti propter patres (Ib. 28). Numquid idem dilecti, qui inimici, aut potest in causa utrumque convenire? Ita Dominus in omnibus Scripturis. Unum corpus seminis Abrahae in omnibus gentibus crescere et florere atque perire testatur.