Latin
3.2.1 to 3.2.28
Tyconius, De Septem Regulis 3.2.1-28
Unproofread scanNot analysed yet
Scriptum est: Quaecumque lex loquitur, his dicit qui in lege sunt: ut omne os obstruatur, et subjectus fiat omnis mundus Deo. Quia non justificatur ex lege omnis caro in conspectu ejus. Per legem enim agnitio peccati (Rom. iii, 19, 20). Iterum: Peccatum vestri non dominabitur. Non enim estis sub lege (Rom. vi, 4). Iterum: Et nos in Christum credimus: ut justificemur ex fide, et non ex operibus legis (Gal. ii, 16). Iterum: Si enim data esset lex, quae posset vivificare, omnimodo ex lege esset justitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato: ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Gal. iii, 21, 22). Sed dicet quis: a Christo, et infra non justificat lex, suo tamen tempore justificavit. Huic occurrit auctoritas apostoli Petri, qui, cum gentes a fratribus cogerentur sub jugo legis, sic ait: Quid tentatis Dominum imponere volentes jugum super collum discentium, quod neque patres nostri, neque nos potuimus portare (Act. xv, 10). Et apostolus Paulus: Cum essemus, inquit, in carne… passiones peccatorum quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum afferrent morti (Rom. vii, 5). Et contra, idem Apostolus dicit: Justitia, quae ex lege est, conservatus sine querela (Philipp. iii, 6). Quod si tanti Apostoli auctoritas deesset: quid dici potuit contra testimonium Domini dicentis: Ecce! vere Israelita in quo dolus non est (Joan. i, 47). Quod et si Dominus hoc testimonium non dignaretur perhibere: quis tam sacrilegus, quis tam tumore stuporis elatus diceret, Moysen et Prophetas, vel omnes Sanctos justitiam non fecisse, aut justificatos non esse? cum Scriptura dicat de Zacharia et uxore ejus: Erant justi ambo in conspectu Dei, ambulantes in omnibus mandatis et justificationibus Dei sine querela (Luc. i, 6). Et Dominus non venerit vocare justos, sed peccatores (Matth. ix, 13). Lex autem, quomodo justificari potuit a peccato, quae ad hoc data est: Lex autem subintravit, ut multiplicaretur peccatum (Rom, v, 20).