# De Septem Regulis 3.2.182-206

Tyconius, De Septem Regulis, 3.2.182 to 3.2.206. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/3.2.182
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/3.2.182

Etenim impossibile est, sine gratia Dei, habere aliquam gloriam. Una est enim gloria, et uno genere semper fuit. Nemo enim vicit, nisi cui Deus vicerit, quod non est ex lege: sed qui fecerit. In fidem autem, Deus infirmum facit adversarium nostrum. Propterea, qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. i, 31). Si enim quod vincimus, nostrum non est: non est ex operibus, sed ex fide. Nihil est igitur quod ex nobis gloriemur. Nihil enim habemus … quod non accepimus. Si sumus, ex Deo sumus: ut magnitudo virtutis sit Dei, et non ex nobis. Omne opus nostrum, fides est. Quae quanta fuerit, tantum Deus operatur in nobis. Cum in hoc gloriatur Salomon fuisse non ex homine; sed ex Dei dono esse hominis continentia: Cum scivi, inquit, quia aliter non possum esse continens, nisi Deus dederit. Et hoc ipsum erat sapientiae, scire, cujus hoc donum esset, Adii Dominum, et deprecatus sum (Sap. viii, 21). Judicio Salomonis credendum est, non ex operibus, sed ex gratia Dei, omnes justificatos, qui scierunt opus legis a Deo implendum, quo possint gloriari. Dicit autem Apostolus: Ut omnis caro non glorietur in conspectu Dei (I Cor. i, 29). Mali omnimodo, quod Deum non cognoverunt: justi, quod non suum, sed Dei sint opus. Inutilia, inquit, et abjecta elegit Deus, quae non sunt: ut ea, quae sunt, evacuarentur, ut non glorietur in conspectu Dei omnis caro. Ex ipso autem vos estis in Christe Jesu, qui factus est vobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctimonia, et redemptio: ut secundum quod scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur (Ibid., 28-30). Et iterum: Gratia estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis (Ephes. ii, 8). Dei donum est, non ex operibus, ne forte quis glorietur: ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo.

---

Tyconius, De Septem Regulis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0281a/stoa002/stoa0281a.stoa002.opp-lat1.xml.
