# De Septem Regulis 3.2.207-228

Tyconius, De Septem Regulis, 3.2.207 to 3.2.228. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/3.2.207
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/3.2.207

Sic nulla caro aliquando ex lege, id est ex operibus justificari potest, ut omnis justus ex Deo gloriam haberet. Est aliud, quod nemo glorietur in conspectu Dei: Deus enim sic suis operatur, ut sit quod el dimittat: Nemo est enim mundus a sorde, nec si unius diei sit vita ejus (Job. xiv, 4). Et David dicit: Non introeas in judicium cum servo tuo, quoniam non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Ps. cxlii, 2). Et Salomon in dedicatione templi: Non est, inquit, homo qui non peccavit (III Reg. viii, 46). Et iterum: Tibi soli deliqui (Ps. l, 6). Quis enim gloriabitur castum se habere cor? Aut quis gloriabitur, mundum esse a peccato? Parum fuit de corde casto, id est, a cogitationibus, nisi et a peccato se mundum nemo gloriaretur. Omnis victoria non ex operibus, sed Dei miseratione conceditur, sicut scriptum est: Qui te coronat in miseratione et misericordia (Ps. civ, 4). Et mater martyrum filio suo sic dicit: Ut illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam (II Machab. vii, 29). Justi autem perfecerunt voluntatem Dei voto atque conatu, qui nituntur et concupiscunt Deo servire, non tamen in lege. Quae si justificas et, omnes justi unius essent meriti, quia parem de omnibus exigit observationem: sin minus, operaretur maledictio: si autem disparis erat meriti, quis quantum credidit sibi dari, tantum gratiae Dei miserentis accepit, transformatus a gloria in gloriam, sicut a Dei spiritu, id est, ex eodem in eumdem? Tale est enim, quia post Christum fides data est: quale, quia Spiritus sanctus, eum semper omnes prophetae et justi eodem spiritu vixerunt. Non enim aliter vivere potuerunt, quam spiritu fidei. Quotquot enim sub lege fuerunt, occisi sunt. Quia littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor.

---

Tyconius, De Septem Regulis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0281a/stoa002/stoa0281a.stoa002.opp-lat1.xml.
