Latin
3.2.82 to 3.2.105
Tyconius, De Septem Regulis 3.2.82-105
Unproofread scanNot analysed yet
Dedit Deus legem, et dixit: Non concupisces (Exod. xx, 17; Deut. v, 21). Statim occasione accepta, peccatum, per mandatum operatum est omnem concupiscentiam. Necesse est enim passiones peccatorum, quae per legem sunt, operari in membris ejus. qui in lege est. Propterea ea data est: ut abundaret peccatum (Rom. v, 20), quia virtus peccati, lex. Venundatus autem sub peccato, jam non quod vult operatur bonum, sed quod non vult malum: consentit enim legi, secundum interiorem hominem. Expugnatur autem aliter lege membrorum, trahiturque captivus, neque aliquando liberari potuit, nisi sola gratia per fidem. Est autem magnum crimen perfidiae, non attendisse genus armorum, quibus violentia peccati expugnaretur, et e contra, magnificae fidei est inquisisse et vidisse. Est ergo sacrilega mens, et male de Deo sentiens, quae cum legem nullo modo humanitus posse fieri, et ad ulciscendum paratam videret; non intellexerit esse aliquod remedium vitae: nec fieri potuisse, ut bonus Deus, qui sciebat legem non potuisse fieri, alterum vitae aditum non reliquisset: et adversum homines, quos ad vitam fecerat, undiqueversum vitae vias clausisset. Hoc fides non tulit, non admisit. Sed cum infirmitate carnis, et virtute peccati urgeretur: Deus dedit claritatem. Sciens Dominum bonum et justum, et viscera suae miserationis contra opera manuum suarum non clausisse: intellexit esse iter ad vitam, et faciendae legis remedium vidit. Deus enim cum diceret: Non concupisces; non denudavit, quemadmodum id provenire posset, sed vere atque decise dixit: Non concupisces; quoniam id reperiendum reliquit. Si enim mandaret a se proventum postulari, legem destruxerat et fidem. Ut quid enim legem daret, si legem in omnibus factorum polliceretur? Aut quid fidei relinqueretur, si fidem, auxilium pollicendo, praeveniret? Nunc autem bono fidei dedit legem, ministram mortis: ut amatores vitae, fide vitam viderent, et justi, fide viverent, qui opus legis non ex sua virtute, sed ex Dei dono fieri posse crederent.