# De Septem Regulis 4.1.1-17

Tyconius, De Septem Regulis, 4.1.1 to 4.1.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/4.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/4.1.1

De specie et genere. Lux allata Ezechiel, capp. xxvii et xxxii et xxxvi et xxxvii, Isai. xiii et xxiv, Hierem. xxv. De specie et genere loquimur, non secundum virtutem Rhetoricam humanae sapientiae, quam qui magis omnibus potuit, locutus non est, ne crucem Christi fecisset inanem, si auxilio atque ornamento sermonis, ut falsitas, indiguisset. Sed loquimur secundum mysteria coelestis sapientiae magisterio Spiritus sancti. Qui in quod veritatis pretium fidem constituerit mysterii, narravit in speciem genus abscondens, ut in veterem Hierusalem, totam, quae nunc est per orbem Ecclesiam assumeret, aut in unum membrum, totum corpus, ut in Salomone. Sed hoc non minus occultum est, quam caetera, quae non solum specie verbi, sed etiam multiformi narratione occultantur. Quamobrem, Dei gratia in auxilium postulata; elaborandum nobis est, ut spiritus multiplicet ingressus legendi, eloquiumque subtile, quod ad impedimentum intellectus, speciei genus, aut generi speciem inserit: genus species ne sit, facile possit videri. Dum enim speciem narrat, ita in genus transit, ut transitus non statim liquido appareat: sed talia transiens ponit verba, quae in utrumque conveniant, donec paulatim speciei modum excedat, et transitus dilucidet, cum, quae a specie coeperant, nonnisi in genus convenerint, et eodem modo genus relinquit, in speciem rediens. Aliquando autem a specie in genus non supradicto modo revertitur. Aliquando supradicto modo transit, et evidenter revertitur simili ordinis varietate: aut a specie in genus, aut a genere in speciem, finit narrationem. Aliquando redit ex hoc in illud non semel: et omnis narratio nec speciem excedit, nec genus praeterit, in utrumque conveniens. Haec varietas translationis et ordinis exigit fidem, quae gratiam Dei quaerat. Sic Dominus per Ezechielem loquitur, et regibus eorum, qui ab Hierusalem capti et dispersi fuerant, gentium jungit adventum, et in terra, quam Patres nostri possederunt, exprimit mundum.

---

Tyconius, De Septem Regulis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0281a/stoa002/stoa0281a.stoa002.opp-lat1.xml.
