# De Septem Regulis 4.2

Tyconius, De Septem Regulis, Regula Iv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/4.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/4.2

Apostolus quoque ingressu Jacob promissum esse introitum gentium, sic interpretatur dicens, Donec plenitudo gentium intret, et sic omnis Israel salvabitur, sicut scriptum est: Veniet a Sion, qui liberet et auferat impietates ab Jacob (Rom. xi, 2…, 26). Et eodem genere locutionis redit in speciem, dicens: Secundum Evangelium quidem inimici propter ros. Item in Ezechiele incipit ab specie, quae conveniat et in genus, et finit in solo genere, ostendens, terram patrum mundi esse possessionem: Haec dicit Dominus: Ecce ego accipiam omnem domum Israel de medio gentium, in quas ingressi sunt illic, et congregabo eos ab omnibus qui sunt in circuitu eorum, et inducam eos in terram Israel, et princeps unus erit eorum. Et non erunt ultra in duas gentes, nec dividentur ultra in duo regna: ne contaminentur adhuc in simutacris suis. Et liberabo eos ab omnibus iniquitatibus eorum, quibus peccaverunt in eis, et emundabo eos, et erunt mihi in populum, et ego Dominus ero illis in Deum (Ezech. xxxvii, 21, 23).

---

Tyconius, De Septem Regulis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0281a/stoa002/stoa0281a.stoa002.opp-lat1.xml.
