# De Septem Regulis 4.6.160-180

Tyconius, De Septem Regulis, 4.6.160 to 4.6.180. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/4.6.160
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/4.6.160

Propter hoc egentes erunt, qui inhabitant terram (Isa. xxiv, 1-6). [N…mquid illi gentes esse possunt, quibus in omnibus regnis terrae n…gotiatio est edere, et bibere, et repleri, non quodam tempore, sed in sig…um memoriae in conspectu Domini? Et relinquentur homines pauci. Lugebit …itis, lugebit vinum. Gement omnes quorum jocundatur anima. Cessabit jocunditas …ympa…o, cum cessabit impudicitia et divitiae impiorum. Numquid sanctorum cessabit vox citharae? Confusi sunt: non b berunt merum, amarum facium est vinum illis, qui …ibunt illud. Deserta est omnis civitas: plaudent omnes ne introeant, ululate divini, ubique cessabit omnis jocunditas terrae, et relinquentur civitates desertae, et domus derelictae peribunt (Ibid., 6-8).] Haec omnia erunt terrae in medio gentium. Si deserta est omnis …ivitas; quae sunt gentes, in quarum medio ista faciant? Etsi aliqua horum videntur imperspicue fieri, tamen omnia spiritualia sunt. Omnem civitatem desertam spirituali…er mortuam dicit: sed Tyri illius meretri…is, non cuj…s negotiatio sancta toto orbe. Hierusalem autem relinquentur homines pauci, salvo utique statu eo…um, qui perimunt. Pauci relinquentur ex eis, quos spiritualiter m…rtuos dicit: qui per recordationem vixerunt, quos Ecclesiasticus non interfecerit: sicut multis in locis legimus. Sed quia propositum nobis implendum est, duobus contenti sumus exemplis. Minatur Deus ignem ex igni Israel, regi Assyriorum, id est, adverso corpori, et dicit ad Syrum vel ad stipulam, post paul…lum, ignem futuros. Mittet, inquit, Dominus sabaoth, in tuum honorem, ignominiam: et in claritat…m tuam, ignem ardentem: et ardebit Israel lumen, et erit tibi ignis, et sanctificabit illud in flamma ardente (…cilicet lumen Israel), et manducabit quasi fenum, silvam. In illo die ardebunt mantes: et per praecipitia fugiunt, quasi qui fugit a flamma ardente; et qui remanserint ab illis, numerabuntur, et puer scribet illos (Esa.

---

Tyconius, De Septem Regulis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0281a/stoa002/stoa0281a.stoa002.opp-lat1.xml.
