# De Septem Regulis 4.6.18-33

Tyconius, De Septem Regulis, 4.6.18 to 4.6.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/4.6.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/4.6.18

Si autem reprobatum dixerimus: occurrit vox Dei, quae dicit, nec terrae quidem regnum auferre Salomoni propter David, sicut scriptum est in libro Regum: Disrumpens disrumpam regnum tuum de manu tua: et dabo illud servo tuo. Verum, in diebus tuis non faciam haec, propter David patrem tuum. De manu filii tui accipiam illud. Verum omne regnum non accipiam, sceptrum unum dabo filio tuo: propter David s…ruum meum, et propter Hierusalem civitatem, quam elegi, (III Reg. xi, 11, 14). Quid enim prodest David, si propter eum filius ejus regnum terrae consequeretur, coeleste perditurus? Quo manifestum est, cum Deo esse Salomonem: cui regnum quidem terrae ablatum non est propter David, quod et dixerat: Arguam in virga hominum peccata ejus: misericordiam autem meam non auferam ab eo (II Reg. vii, 14). Quod si neque reprobatus est, neque idolorum cultores regnum Dei possident: manifestuum est, figuram fuisse Ecclesiae bipartitae, Salomonem, cujus latitudo cordis et sapientia, sicut arena maris, et idololatria horribilis. Disrumpens, inquit, disrumpam regnum tuum de manu tua: verum in diebus tuis non faciam. De manu filii tui accipiam illud. Jugis operationis est, disrumpens disrumpam: sicut benedicens benedicam, et multiplicans multiplicabo semen tuum. Ostendit enim semper futurum Salomonem in filio, id est, in posteris: cujus posthumis Salomonis temperibus non aufert Deus regnum, secundum promissa Patrum: sed corrigit illud usque in aeternum, ut auferat jugiter secundum idololatriam Salomonis, in suo peccato perseverantis. Alias, quomodo de manu Salomonis disrumpens disrumpit aut non disrumpit, si non nunc est Salomon in filiis bonus aut malus? Quod autem dicit: Verum, non omne regnum accipio: in speciem redit, incipiens aliam figuram in filio Salomonis et servo. In Jesu Nave quoque sic dicit Dominus, manifestans in uno homine futurum corpus ostendit: sed hoc loco malum tantummodo.

---

Tyconius, De Septem Regulis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0281a/stoa002/stoa0281a.stoa002.opp-lat1.xml.
