Latin
4.6.240 to 4.6.253
Tyconius, De Septem Regulis 4.6.240-253
Unproofread scanNot analysed yet
Haec dicit Dominus subaoth, dicens: quomodo dixi, sic erit: et quemadmodum cogitavi, sic perseverabit, ut perdam Assyrios in terra meo et in montibus meis, et erunt in conculcatione, et auferetur ab eis jugum eorum, et gloria ab humeris eorum auferetur•Haec cogitatio, quam cogita it Dominus in orbem terrae totum, et haec manus alta super omnes gentes orbis terrae. Deus enim sanctus quod cogitavit, quis disperget, et manum illum fortem quis avertet (Isa. xiv, 22-27)]? Quotiescumque autem post excidium minatur ruinae civitatis habitationem bestiarum, spiritus immundos dicit habitaturos in hominibus, quos sanctus Spiritus deseruit. Non enim hanc injuriam possunt interfecti habitatores, aut ruinam sentire. Sermones (inquit Amos) quos vidit super Hierusalem, et coepit. In tribus impietatibus Damasci et in quatuor non aversabor eam, eo quod secabant serris ferreis in utero habentes (Amos i 1-3). Et iterum: In tribus impietatibus Idumaeae et in quatuer non aversabor eam, propterea quod persecutus est in gladio fratrem suum (Ibid. ,11). Et multas alias civitates alienigenarum in Ecclesiae figura convenit. Ubicumque aut Idumaeam, Theman, Bosor, Seir nominat, fratres malos significat. Sunt autem possessiones Esau. Serras vero ferreas: homines dicit duros et asperos, qui secant parturientes Ecclesias. Item: omnes gentes quae sub coelo sunt, in civitate Dei iram Dei bibere et illic percuti, Jeremias testatur, dicens: Sic dicit Dominus Deus Israel: Accipe calicem vini meri de manu tua, et potabis omnes gentes ad quas ego mitto te: et voment et insanient a facie gladii, quem ego mitto in medio illarum. Et accepi calicem de manu Domini, et potavi gentes ad quas misit me Dominus ad ipsas Hierusalem et civitates Judae, et reges ejus, et principes ejus: ut ponerentur in desolatione, et in devastatione, et in sibilatione, et Pharaonem regem AEgypti, et pueros ejus, et potentes ejus, universum populum ejus, et omnes promiscuos ejus, et reges omnes alienigenarum, Ascalonem et Gazam et Accaron, et quae contra faciem Azoti, et Idumaeam et Moabitem, et filios Ammon, et regem Tyri, et regem Sidonis, et reges qui trans mare sunt, et Dedan et Theman et Bosor, et omnem circumtunsam a facie, et omnes promiscuos qui commorantur in deserto, et omnes reges Elam, et omnes reges Persarum, et universos reges a subsolano, qui longe et qui juxta sunt, unumquemque ad fratrem suum, et omnia regna terrae quae super faciem terrae sunt, et dices illis: Haec dicit Dominus omnipotens: Bibite et inebriamini, et vomite, et cadetis et surgetis a facie gladii, quem ego mitto in medium vestrum.