Latin
4.6.34 to 4.6.46
Tyconius, De Septem Regulis 4.6.34-46
Unproofread scanNot analysed yet
Peccavit, inquit, populus et transgressus testamentum, quod disposui ad illos, furati sunt de anathemate, miserunt in vasa sua (Jos. viii, 11): cum solus Achar de tribu Juda id fecisset. Quod corpus semper futurum intelligens Jesus, sic ait, cum eum accideret: Exterminet te Deus sicut et hodie (Ibid. ,25). Illud autem multo magis necessarium est scire: omnes omnino civitates Israel et gentium, vel provincias quas Scriptura alloquitur, aut in quibus aliquid gestum refert figuram esse Ecclesiae. Aliquas quidem partis malae tantum, aliquas bonae, aliquas vero utriusque. Et si sint aliqua, quae etiam in gentes, quae foris sunt videantur convenire: in parte tamen, quae intus est, convenitur omne corpus adversum, sicat in Israel captivo, promittitur gentibus ad Deum reditus. Impossibile est enim legem loqui ei, qui in lege non est: de eo loqui, ad ipsum tamen non: et sive alicubi sine ista occasione non in Israel specialiter alienigenas alloquitur, intus omnimodo credendi sunt: quoniam, e…si eveniebat specialiter quod prophetatum est Ecclesia tamen est. Proprietas denique non omnibus speciebus convenit. Nam et Damascus et Tyrus el Soor et aliae multae usque nunc exstant, quas Deus penitus tolli, nec restaurari dixerat. In alienigenis autem civitatibus Ecclesiam conveniri apertum est in Ezechiele, cui cum Dominus diceret, praedicere interitum in Theman, quae est Esau, et in Dagon, quod est idolum allophylorum, intellexit parabolam esse adversum Hierusalem et templum. Factus est, inquit, sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, confirma faciem tuam super Theman, respice in Dagon, propheta in silvam summam Nages: Audi verbum Domini. Haec dicit Dominus: Ecce, ego incendam in te ignem, et comedet in te omne lignum viride, et omne lignum aridum. Non exstinguetur flamma incensa et cumburetur in ea omnis facies a subsolano usque ad aquilonem, ut cognoscat omnis caro, quia ego Dominus succendi illud.