# De Septem Regulis 5.197-216

Tyconius, De Septem Regulis, 5.197 to 5.216. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/5.197
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/5.197

Si quis vero non per praecepta, sed per f…ta praesidentium cathedrae Moysi intrat, filius est gehennae magis quam ipsi. Et requiescentibus universis, qui ante sabbatam … collogerunt … ille cum onere su… inveniatur in die sabbati, in quo non est, manna colligere, … … exponere. Quia nolunt audire vocem filii Dei clamantis in Ecclesia et dicentis: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos requiescere faciam (Matth. xi, 28). Isti sunt fures, qui non per januam veram, sed per portas su…s inrant in suam Hierusalem. Et succendet Deus ignem in portis Hierusalem, et co…buret itinera ejus, et non exstinguetur. Ignis enim qui spectalis Hierusalem portas exussit, exstinetus est. Apostolus autem sabbatum, et alia legis mandata, figuram esse futuri, sie ait: Nemo ergo judicet vos in cibo et potu aut in parte dici festi, aut neomeni…, aut sabbatorum: quod est umbra futuri (Colo…. ii, 16). Multis iu locis, unius temporis diversi eventus in sepeciem separatim describi duo tempora fecerunt, quasi ex ordine se insequentia. In genere autem, uno tempore et uterque eventus: Si 14 anni sub Joseph, ubertalis et sterilitatis 7 anni sunt tantum (Gen. xli), id est omne tempus passionis Domini, in cujus figura factus est Joseph dominus AEgypti, cum esset 30 annorum. Qui sunt itaque nobis 7 anni ubertatis et saturitatis: idem caeteri 7 sterilitatis et famis, Isto enim tempore minatur Dominus divitibus famem, pauperibus vero saturitatem. Promittit haec bona; et mala duplicis temporis uno tempore futura. Testatur scriptura Exodi (Exod. x), quia manifestum est, omnium plagarum AEgypti immunem esse Israel: et per tres dies tenebrarum lumen habuisse. Quod nunc spiritualiter geritur, sicut Deus eidem Pharaoni postea comminatus est dicens: Dabo tenebras super terram tuam (Ibid. 2 ). Aliquoties unum tempus in multas dividit partes: quarum singulae totum tempus sint.

---

Tyconius, De Septem Regulis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0281a/stoa002/stoa0281a.stoa002.opp-lat1.xml.
