Latin
5.217 to 5.237
Tyconius, De Septem Regulis 5.217-237
Unproofread scanNot analysed yet
Sic annus quo fuit Nue in arca, dividituria omnes numeros. Quoties tamen temporum mentio est, quaternarius numerum specialiter tempus est a Domini passione usque in finem. Quaternarius est autem, quoties aut plenus est, aut post tertium pars quarti, ut 340 aut tres et dimidio. Caeteri vero (nam pro locis intelligendi sunt), signa sunt, non manifestae definitiones. Quadraginta ergo diluvii dies totum tempus est. Nam isti sunt 40 anni in AEgypto, et 40 anni in eremo, et 40 dies jejunii Domini et Moysi et Ecclesiae, quibus in Ecclesia jejunat Ecclesia, id est, abstinet a mortuorum voluptatibus. Idem 40 dies quibus manducat et bibit Ecclesia cum Domino post resurrectionem 40 anni sunt quibus erat Ecclesia manducans et bibens sub Salomone, pace undique versum profunda, premente tamen eos bipertito Salomone: sicut eadem Ecclesia dicit: Pater unus oppressit nos(III Reg. xii, 30). Quadraginta dies, fuit aqua in statu suo, et totidem defecit: ut his et defectio aquae 10 mense, id est. perfecto tempore compleretur. Sed In genere, non ita est, ut quodam tempore invaleseat, et deinde deficiat. Quoniam tempore quo valescit carnaliter, eodem deficit spiritualiter, ut ipsa elatio sit defectio, usque dum perficiatur tempus. Sic mundus regnans ponitur sub pedibus Ecclesiae filii hominis. Qui sunt itaque 40 dies, exsolvit peccata Juda, et Israel 149, quod est unum atque idem. Et 7 mense sedit Area, idem tempus: Et deficiebat aqua usque in 10 mensem, idem tempus. Exivit de arca 12 mense (Gen. vii, 14). Hic est annus libertatis Domini acceptabilis. Quo completo, manifestabitur Ecclesia, mundi pertransisse diluvium. Unaquaeque pars hujus anni, idem annus est. Quale si diceret, exiit de Arca quadragesimo die, aut mense 7 aut 10.