# De Septem Regulis 5.53-77

Tyconius, De Septem Regulis, 5.53 to 5.77. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/5.53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/5.53

xx. 1). Si autem Dominus a…te solem, id est, ante ini ium di…i resurrexit, …ox illa, pars erat illucescentis diei. Quod et competit operibus Dei, ut non dies obscuraretur in noctem, sed nox lucescat in diem. Ipsa enim nox illuminatur, et efficitur dies: quod est figura eorum, quae facta erant in Christo. Quoni in Deus qui dixit: De tenebris lumen fulgere in cordibus nostris (II Cos. iv, 6). Qui illuminavit tenebras, sicut scriptum est: Tenebrae tuae sicut meridies erunt (Isa. lviii, 10). Et: Nox transivit, dies autem appropinquavit; sicut in die decenter ambulemus (Rom. xiii, 12). Prius est enim quod carnale est, deinde quod spirituale. Dies ergo primus et novissimus, a toto pars est. Solus medius plenus fuit, a vespera in vesperam, secundum conditionem atque praeceptum. Sicut Moysi dicit: A vespera in vesperam obscuravi diem sabbato…um (Lev xxiii, 33). Quidam autem dicunt, ex die computandum: quoniam Dominus tres dies et noctes dixit, non tres n…ctes et dies. Sed hoc non longa ra ione destruitur. Si enim ex die initium sepulturae, in nocte finis: si autem in die fi- …ita est, a nocte coepit. Nam si dies utriu…que concluditur, plus erit unus dies. Dicunt praeterea, non posse in die esse noctem praeteritam, nec in nocte diem futurum: separatos tres dies et noctes oportere assignari, computantes, primum diem, quo crucifixus est: alterum, trium horarum reparatarum, tertium sabbati, erit Domini dies 4. Qui autem hanc circumventionem vitant, consentiunt a necte quidem computandum: sed noctes a diebus debere separari, dicentes, in 3 horis tenebrarum importunarum primam noctem, alteram sabbati, tertiam illucescentis Dominicae. Noctes quidem veluti tres sunt, sed dies duo. Primus in tribus horis post tenebras: secundus, sabbati. Νon enim qui separatos dies promit, potest dicero in nocte qua resurrexit, fuisse d…em futurum.

---

Tyconius, De Septem Regulis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0281a/stoa002/stoa0281a.stoa002.opp-lat1.xml.
