# De Septem Regulis 5.78-96

Tyconius, De Septem Regulis, 5.78 to 5.96. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/5.78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/5.78

Quod si id consentiat, consentiat necesse est, in reliquis dici sextae feriae, fui se noctem praeteritam. Quae si tenebrae importunae fuerunt, tres tamen horae lucis, ejusdem sum diei: nec amiserunt ordinem, quominus pars essent dici ac noctis suae. Taceo 3 horas tenebrarum noctem esse non potuisse, quod praeter ordinem fuerint conditionis Dei. Quidquid enim signi est, non turbat elementorum rationabiem cursum. Non enim quia stetit sol et luna diebus Josue (…, x, 13) et Ezechiae (IV Reg. xx, 10), solus sol reversus est: aliquid cursus inter solem et lunam mutilatum est et detractum, vel additum diei aut nocti, et nova exinde coepit temporum aut neomeniae supputatio, quam statuit Deus in solem et lunam, esse in temporum dies et annos, sicut in Genesi scriptum est (Gen. i, 17). Multo magis in illo die, nihil turbatum est, cui non sunt adjectae 3 horae tenebrarum, ut essent 15. Namque si solem obscuratum, et rursum ostensum diem dicimus, quod nomen, quem ordinem damus ipsi diei, qui fuisse dicitur, inter sextam feriam et sabbatum, nisi his sabbatum fuit et hebdomada illa 8 dies habui? Certe, si contentio ratione minime sedari potest, compendio probamus, 3 horas tenebrarum non pertinere ad sepul…uram Domini, eo quod adhuc viveret. Non enim potuit esse in corde terrae, nisi ex quo mortuus vel sepultus est, quod factum est in tribus horis sextae feriae, intra duodeci…am. Quoniam post occasum solis, non licebat Judaeis sepelire: cum esset pura coena initium sabbati sicut Joannes dicit (Joan. xiii, 2; xix, 42). Illic ergo, propter coenam puram Judaeorum, quoniam proximum fuerat monumentum posuerunt Jesum. Dies autem noctibus dignitate, non novitatis ordine praeferuntur; ut omnes masculi p…imogeniti sunt, sicut dictum est: Genuit filios et filias, et obiit (Gen. v). Quod contra legem naturae fit, ut omnes illi masculos primum genuissent.

---

Tyconius, De Septem Regulis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0281a/stoa002/stoa0281a.stoa002.opp-lat1.xml.
