Latin
6.22 to 6.49
Tyconius, De Septem Regulis 6.22-49
Unproofread scanNot analysed yet
xxiv, 15; Dan. ix, 27). Et inducit finem. Quod autem Daniel dixit: In Africa geritur neque codem tempore finis. Sed quoniam licet non in eo tamen titulo futurum est. Propterea tunc dixit, id est, cum similiter factum fuerit per orbem: quod est discessio et revelatio hominis peccati. Hoc genere locutionis dicit Spiritus in Psalmis. Cum converterit Dominus captivitatem Sion: facti sumus velut consolati: Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicent inter gentes, magnificavit Dominus facere cum illis. Magnificavit Dominus facere nobiscum: facti sumus laetantes (Psal. cxxv, 1-3). Dicendo vero: Cum averterit Dominus captivitatem Sion: tunc dixerunt in gentibus. Nunc avertet, inquit. Tunc dicent in gentibus. Nos enim gentes, quorum captivitatem avertit. Sicut illorum in figuram, tempus habemus dicentes: Magnificavit Dominus facere cum eis, magnificavit Dominus facere nobiscum. De similitudine itaque tempus suum et nostrum, unum fecit et Junxit, dicens: Tunc dicent in gentibus, id est, cum similiter gentibus fecerit. Nec illud praetereundum puto, quod spiritus sine mysteriis vet allegoria allud indelligi voluit. Super Joannem multi Pseudoprophetae prodierunt in hunc mundum. In Isto cognoscite spiritus Del. Omnis spiritus qui solvit Jesum, et negat in carne venisse, de Deo non est, sed hic de Antichristo est. Quod audistis quoniam venit, et nunc in isto mundo praesens est (I Joan. iv, 3). Numquid omnis qui non negat Jesum in carne venisse, Spiritum Dei habet? Sed hanc negationem, in opere non in voce esse, et unumquemque non ex professione, sed ex fructibus intelligi debere: in omni Epistola qua non nisi de fructibus bonis et malis scripsit, subtiliter admonet, eodem genere locutionis, sicut dicit: In isto cognoscimus eum, si praecepta ejus custodiamus (I Joan. ii, 3, 4). Qui autem dicit: Quoniam cognovi eum et mandata ejus non servat, mendax est.