Latin
7.1.187 to 7.1.208
Tyconius, De Septem Regulis 7.1.187-208
Unproofread scanNot analysed yet
Et dabo te cinerem in terra tua, in conspectu omnium videntium te, et omnes qui te noverunt inter nationes, constristabuntur super te. Perditio factus es, et non eris in aeternum tempus (Ezech. xxviii, 2-19, sec. lxx). [Quoniam exaltatum est, inquit cor tuum, et dixisti. Deus ego sum, habitatione Dei habitavi in corde maris: et in hominem convenit dicentem: Ego sum Christus; et in diabolo qui in corde maris, id est, populi habitat, sicut Deus In corde sanctorum suorum sedet. Popultus, in corde maris, id est, in voluptate vel altitudine saeculi habitat, sicut in alio loco dicit Deus eidem civitati: Satiata et honorata es nimis in corde maris. In qua multa deduxerunt te remiges tui: Spiritus Austri contrivit te in corde maris virtutis tuae.] Tu autem homo es, et non Deus (Ezech. xxvii, 25-26). Et diabolus in homine, homo dictus est: sicut Dominus dixit in Evangelio: Inimicus homo hoc fecit (Matth. xiii, 28). Et interpretatus est, dicens: Qui ea seminat, diabolus est (Ibid. ,39). Homo diaboli, Deus esse non potest. Propterea in utrumque convenit: Tu homo es, et non Deus. Dedisti cor tuum, tamquam cor Dei. Numquid sapientior es tu Daniele? …Daniele, totum corpus est Ecclesiae: quia non potest esse peccati sapientior in negotiis vitae, sicut ille sapientior est in suo quam filii lucis. Potest etiam in speciem convenire: quoniam Daniel specialiter confundit regem Babylonis, in figuram, qui Prophetico spiritu regem superbum ad confessionem unius Dei, Ecclesiastica majestate prostravit; qui confessione suarum virt…um, et coelesti sapientia, Babylonis superstitiones evertit. Sapientes te non arguerunt sapientia tua. Non solum enim Daniel sapiens, sed etiam tres pueri, qui regem et omne regnum ejus cum ipsis diis suis, unum Dominum asserendo, eodem Deo praesente confuderunt.