# De Septem Regulis 7.1.209-235

Tyconius, De Septem Regulis, 7.1.209 to 7.1.235. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/7.1.209
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/7.1.209

Iidem nunc usque generaliter ejusdem tam externas quas intestinas Babyblonis, lumine veritatis disrumpu…. Numquid in scientia tua, aut sapientia tua fecisti tibi virtutem, et aurum et argentum thesauris tuis? Numguid in multa scientia, aut in mercatu tuo multiplicasti tibi virtutem tuam? et exaltatum est cor tuum in virtute tua. Putant enim superbi et beneficiorum o…ipetentis Dei ingrati, sua virtute aliquid posse, et sapientia ditari, nescientes scriptum esse: Non levibus cursus, non fortibus praeliunt, neque sapienti panis (Eccl. ix, 14). Et iterum: Numquid magnificabitur securis sine concisore (Isa. x, 15)? Et non quidem prudentibus divitiae, et non scientibus grat…a. Haec enim non sunt in nostra potestate, sed a Deo conferuntur. Quid enim habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, tamquam non acceperis (I Cor. iv, 7)? Et iterum: Non glorietur sapiens, in sapientia sua (Jerem. IX, 23). Propterea haec dicit Dominus: Quoniam dedisti cor tuum, sicut cor Dei: Propterea, ecce ego induco super te alienos, pestes ex gentibus: et exinanient gladios suos super te, et super decorem scientiae tuae. (Ezech. xxviii, 7, 8). Etsi potest in speciem convenire, quod reges saeculi per suam superbiam, dominos se appellari patiuntur; tamen hoc quoque convenit in genus. Frequenter enim inducit Deus in Ecclesiam alienigenas, et mul…os in morte vulnerat. Sed etiam occulta persecutione multos inducit ex gentibus, in quibus lentet populum suum, et occidat nequam per similes, sie Matthatiam. Et vulnerabunt decorem tuum in perditionem. Aliquos enim non in perditionem, sed cum spe sanitatis vulnerant. Et deponent te, id est, humiliabunt: et morieris morte vulneratorum in corde maris. Non diceret vulnerato, morieris morte vulneratorum: nisi quia non aperte vulneratur, et moritur: sed ipse est, in quibus vulneratur. Numquid narrans …rabis in conspectu interficientium te: Deus sum ego?

---

Tyconius, De Septem Regulis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0281a/stoa002/stoa0281a.stoa002.opp-lat1.xml.
